|
Perrexerunt rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, ut pugnarent contra
Moab; nec erat aqua exercitui (IV Reg. III). Tres reges bellantes
rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem, contra mundi principem
et populum ejus, philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes
iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, et
convenit eis ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis (Joan.
VIII). Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, dolo; sed per
Christum (qui est caput nostrum, scilicet Christianorum) effugantur. Et
ait Eliseus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. Haec enim
dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus replebitur
aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae et jumenta vestra. Fossas in
alveo torrentis facit, qui profunda mysteria de Scripturis quaerit, quae
absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio,
sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina, unde Joannes
dicit: Non necesse habetis, ut aliquis vos doceat: sed sicut unctio ejus
docet, vos de omnibus (I Joan. II). Unde bibent homines, et jumenta
(Num. XX), id est doctrinam accipient ingeniosi et simplices. Parum hoc
est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et
percutietis omnem civitatem munitam. Non enim sufficit viro Dei abdita
mysteria Dei scire, quin etiam debet ea praedicare aliis viris, et
contradicente redarguere, quibus promissa est cuncta de hoste victoria
ut percutiant omnem civitatem. Civitas saecularis est prudentia, in qua
philosophi et haeretici confidunt: haec per praedicatores subvertuntur.
Lignum fructiferum succidetis: lignum scilicet quod non facit fructum
bonum, sed mortiferum, quod futuro examine succisum pabulum fiet ignis
aeterni. Fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae cum suis
sequacibus per catholicos damnantur. Agrum egregium operietis lapidibus:
agri egregii operiuntur lapidibus, cum venustas locutionis haereticae et
philosophiae anathematis pondere obruitur. Remanent tamen muri fictiles,
id est falsae rationes quae a fundibulariis, id est sanctis
praedicatoribus ad nihilum rediguntur.
|
|