CAP. XXIII. De muliere, quae clamavit ad Eliseum.

Mulier quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus, vir meus, mortuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Deum: et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui Eliseus dixit: Quid vis, ut faciam tibi? dic mihi quid habes in domo tua? At illa dixit: Non habeo, ancilla tua, quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui, mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles (IV Reg. IV), etc. Mulier ista, sancta Ecclesia est mater duorum populorum, Judaici et gentilis. Quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam nummum peccati a creditore accepit, et duos, quos in fide genuit amittere filios timebat, sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens, ex paulo quod habebat olei, vacua vasa infundendo replevit; quia, dum ab ore unius doctoris paulum quiddam de amore Trinitatis multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante gratia unguentorum divini amoris, usque ad summum replentur; et jam nunc multorum corda, quae prius erant vasa, unctione spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, id est sancta Ecclesia, jam sub creditoris sui debito non tenetur.