CAP. XXIV. De tabernaculo, quod aedificaverunt Sunamitis et vir ejus Eliseo.

Dixit Sunamitis ad virum suum de Eliseo: Animadverto quod vir sanctus Dei est iste, qui transit per nos, et manet. Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi (IV Reg. IV). Eliseus, qui interpretatur salus Dei, et nominis interpretatione, et miraculorum operatione, et virtutum exercitatione, et bonorum operum exhibitione, et honestate, et conversationis sanctitate, et post mortem mortui resuscitatione Christum significat. Sunamitis, quae interpretatur captiva, coccinea, animam exprimit quam Christus de captivitate diaboli sanguine suo redemit. Eliseus saepe venit ad Sunamitidem feminam, qui Christus saepe multis modis venit ad animam. Venit per creaturarum contemplationem; venit per miraculorum operationem; venit per internam inspirationem; venit per adversitatem; venit per prosperitatem; venit mala comminando; venit bona promittendo; venit mala auferendo; venit bona conferendo; venit per cognitionem veritatis; venit per amorem virtutis. Venit Christus ad animam spiritualiter, eam visitando, hospitatus apud eam, illam certificando; aliquando transit, illi gratiam subtrahendo. Ex parte enim gratiam subtrahit, ut humilietur mens, quae de se nimis sublimia sentit; sed iterum redit, dum iterum infundit. Vir mulieris hujus viduae, id est animae rationalis, intellectus est, qui viribus et sensu sibi insitis per naturam vel collatis per gratiam, animae debet praeesse, consulere, providere, eam regere, ducere, et ex ea progeniem virtutum et bonorum operum procreare. Cum hoc viro anima accipit consilium, dicens: Animadverto quod vir iste Dei sanctus sit, qui frequenter transit per nos. Vere sanctus est, quia Sanctus sanctorum est, et nemo, nisi per illum, sanctus est. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. Coenaculum eo quod elevatur, spiritualem designat conversationem. Quam bene fecerat coenaculum istud huic Eliseo Paulus qui de se, sibique similibus ait: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Quod dicit parvum humilitatem significat. Deus enim superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Jac. IV). Et ideo fidelis anima, si aliquando facit magna, in conspectu Conditoris existimat parva. In lecto vero solemus a laboribus quiescere, et dormiendo visibilia ignorare. Recte ergo per lectulum contemplatio figuratur. In ea namque qui consistit, ab incursu tentationum et afflictione laborum quiescit, et internis intentus, quid exterius agatur, non attendit. Per mensam significatur Scriptura. Sicut enim mensa repletur cibis, sic sacra Scriptura repleta est sententiis, et aliam nobis refectionem tribuit per historiam; aliam per allegoriam; aliam per tropologiam; aliam per Vetus Testamentum; aliam per Novum. Sella namque designat eruditionem. Sedere autem solent doctores, qui alios erudiunt. Et bene mensam sequitur sella, quia justum est, ut qui Scripturam audiendo vel legendo didicit, aliis per doctrinam tribuat bonum quod agnovit. Candelabrum instrumentum est luminis. Habet autem candelabrum pedem inferius, et hastam super pedem erectam, et super hastam sphaerulam per circuitum, et super sphaerulam acumen, cui imponitur luminare. Pes vero candelabri habet tria brachia aequalis longitudinis, aequalis magnitudinis, unius formae, unius inter se distantiae. Significat ergo fidem sanctae Trinitatis. Qualis enim Pater, talis Filius, et talis Spiritus sanctus. Hasta candelabri, in eo quod recta est, exprimit aequitatis rectitudinem. In eo vero quod erecta est, erectionem bonae intentionis. Sphaerula significat circumspectionem mentis. Quasi namque sphaerula candelabro imponitur dum mens de se bene sollicita per circumspectionem sibi circumfertur. Superius acumen sanae rationis significat subtilitatem; luminare superpositum exprimit Christum; cera est humanitas; lumen, divinitas.

Facit igitur mulier Sunamitis consulens virum suum, id est anima fidelis per intellectum, Eliseo, id est Christo, coenaculum, per spiritualem conversationem, parvum, per humilitatem, et ponit lectulum, per contemplationem, et mensam, per Scripturarum lectionem, et sellam, per morum eruditionem. Ponit in eo quoque candelabrum veri luminis instrumentum, cujus facit pedem, per fidem sanctae Trinitatis; hastam, per rectitudinem aequitatis, et erectionem bonae intentionis; sphaerulam, per circumspectionem mentis; acumen, per subtilitatem rationis, quae debet semper luminari inesse, quia Christo semper debet inhaerere. Anima, quae sic novit praeparare Christo hospitium, Christum hospitem meretur habere, et per ipsum Filium possidere.