|
Erat fames valida in terra, et filii prophetarum habitabant coram
Eliseo. Dixitque uni ex pueris suis: Pone ollam grandem, et coque
pulmentum filiis prophetarum. Et egressus est unus in agrum, ut
colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem, et
collegit ex ea colocynthidas: et implevit pallium suum, et reversus
concidit in ollam pulmenti (IV Reg. IV). Fames ista famem significat
audiendi verbum Dei; filii prophetarum filii sunt praedicatorum, qui
habitabant coram Eliseo, id est Christo vel sancto praelato, in loco
Christi posito. Collegit autem in ollam colocynthidas, id est agrestes
concurbitas, qui litterae legis intentus, vel philosophis studiosus, vel
amaritudinem de lege, et mortiferum de philosophis sumens intermiscet
evangelicae veritati. Et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est
documentum praeparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera
occidit (II Cor. V). Prudentia carnis, mors est; prudentia spiritus,
vita (Rom. VIII). Hoc scientes fideles mortem in olla clamant. Sed
farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum
intromittitur, ut exclusa multitudine amaritudinis pastus fiat saluber.
|
|