CAP. XXVII. De eo qui viro Dei panes primitiarum tulit.

Vir quidam de Baalsalisa venit, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat (IV Reg. IV). Vir iste coetus est Patrum. Qui de Baalsalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat, Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert, cum Conditori gratia ejus inspiratus, offert libros compositos de origine creaturarum. Offert frumentum novum in pera, cum Novum Testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Eliseus noster ministro, id est praedicatoribus, ut hoc fidelibus dispenset, et de thesauro proferat nova et vetera. Da, ait, populo, ut comedat (Joan. VI). Haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit (Matth. VIII). Quod mysterium legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia sic capit, quin ipsi satiato supersit, juxta verbum Domini.