|
De Syria egressi sunt latrunculi, et captivam duxerunt de terra Israel
puellam, quae erat in obsequio uxoris Naaman (IV Reg. V). Latrunculi de
Syria (quod est sublimitas) egressi sunt, cum cupiditate et diversis
negotiis impliciti gentiles per totam terram vagabantur. Hi de terra
Israel captivam duxerunt, quae de propheta testabatur, quia fama de
Israel per nogotiatores gentium translata, in toto orbe curiositati
hominum (quam uxor Naaman significat) verum prophetam, et Salvatorem in
Judaea manere patefacit. Audiens hoc Naaman, domino suo nuntiavit, cum
iis ad quos notitia verbi pervenit; his, qui praesunt sibi, suggerunt
scientiae spiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad regem
Israel pro salute servi, cum primatus gentium audiens Dominum esse in
Israel, salutem suorum praevidens, legationem mittit in Judaeam, ut per
apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius de
Caesarea in Joppen ad Petrum misit. Rex Israel scidit vestimenta sua
(Act. X), quia sacerdotes Scribae et Pharisaei rectores Judaeorum
considerantes undique plebes ad Redemptorem convenire, quasi blasphemiam
existimantes, scindebant vestimenta, sicut in Evangelio princeps
sacerdotum fecit (Matth. XXVI). Veniat ad me, et sciat prophetam esse in
Israel; et Dominus quos praescivit, hos et vocavit (Rom. VIII). Veniens
gentilis populus ad domum Elisei sanctam, scilicet Ecclesiam, per
nuntios, id est per evangelicos praedicatores accepit ut se in Jordane
septies lavaret. renatus ex aqua et Spiritu sancto. Jordanis baptisma
significat, quia in eo Salvator baptisma consecravit. Naaman lavationem
[lotionem] Jordanicam despiciens, simplicitatem significat rudium, qui
spiritualem non potuerunt intelligere efficaciam, quia animalis homo non
percipit ea, quae sunt spiritus Dei (I Cor. II). Servi meliori consilio
ad mandatum propheticum persuaserunt, quia saepe Dominus minori revelat
quod melius est, quoniam Dominus acceptor personarum non est (Act. X),
loco septies restituta caro est ejus sicut prius, quia mundatus in
baptismate per invocationem sanctae Trinitatis, vel Spiritus
septiformis, quisque ad innocentis vitae infantiam redigitur. Quia in
baptismate abrenuntiare Satanae, ac fidem Christi confiteri praecipimur.
Negat Naaman se ultra diis sacrificaturum, promittit se Deo soli per
omnia serviturum. Partem terrae sanctae tulit, quia baptizatos oportet
Dominici corporis participationi confirmari.
|
|