CAP. XXIX. De lepra Naaman, quae adhaesit Giezi.

Secutus est Giezi post tergum Naaman. Qui cum vidisset illum currentem ad se, desilivit in occursum ejus de curru, et ait: Rectene sunt omnia? Et ille: Dominus meus misit me, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim de filiis prophetarum; da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices (IV Reg. V). Illorum, qui spiritualia dona, sacros scilicet ordines et bona Ecclesiae emunt vel vendunt, duo reperiuntur auctores, unus in Veteri Testamento, et unus in Novo. Giezi itaque in Veteri Testamento auctor probatur esse vendentium, et Simon Magus in Novo Testamento dignoscitur esse auctor ementium, quorum sequaces ab Ecclesia separantur, aeternis ignibus cruciandi.