|
Salomon aedificavit templum (III Reg. VI), et Christus aedificavit
Ecclesiam. In aedificatione templi, fuerunt artifices latomi, lignorum
caesores (II Paral. III); in aedificatione vero Ecclesiae, sunt
artifices, praedicatores et doctores. Triplicem autem materiam misit
Salomon in constructionem templi: lapides, ligna, aurum. Lapides,
significant fidei firmitatem; ligna, spei sublimitatem; aurum,
charitatis fulgorem. Quarto anno regni, Salomon coepit templum
aedificare. Et per praedicationem quatuor Evangeliorum, sancta Ecclesia
ex Judaeis et gentibus coepit adunari. Misit Hiram Salomoni ligna
cedrina de Libano praecisa, et abiegna, quae in domo Domini ponerentur
(III Reg. V); quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros in saeculo
claros, sed securi increpationis de monte superbiae ejectos et
humiliatos, quia ad notitiam vel normam Evangelii praedicatione
veritatis instituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quisque merito
collocaretur. Misit etiam artifices, id est philosophos ad veram
sapientiam conversos, qui populis regendis gratia eruditionis
praeponerentur, qualis fuit temporibus apostolorum Dionysius Areopagita,
et postea Cyprianus doctor egregius et martyr fortissimus. Misit quoque
aurum, viros sapientia et ingenio claros, pro quibus exspectat dona
coelestis gratiae. Misit autem Salomoni Hiram triticum, scilicet verbum
Dei; misit oleum, charitatem scilicet vel unctionem Spiritus sancti.
Tria tabulata tres ordines designant in sancta Ecclesia conjugatorum,
continentium, virginum. Nil erat in templo, quod auro non tegeretur;
quia nihil est in sancta Ecclesia quod charitate non tegatur, si non
extra ipsam, et non in ipsa esse judicatur. Deaurata erat porta ejus,
quia Patres Veteris Testamenti per charitatem Deo placuerunt. Deauratum
ipsum templum, quia eadem charitas diffusa est in cordibus nostris.
Deaurata domus interior, quia in coelesti patria charitas regnat. Quod
autem coenacula auro dicuntur recta, ad idem respicit. Variae
coelaturae, variae sunt virtutes Ecclesiae. Mare aeneum, significat
baptismum; Salomon septem annis templum aedificavit, et octavo anno
perfecit et dedicavit, quia Christus sanctam Ecclesiam in praesenti
saeculo, quod septem dierum curriculo volvitur, vivificat, et post
resurrectionem octonario beatitudinis glorificat. Mensa aurea, est sacra
Scriptura, intelligentia spirituali clara. Diversa templi vasa, diversae
sunt animae variis donis Sancti spiritus repletae. Verum quod in Tyro
ligna, et lapides praeparabantur et sine sonitu malleorum et
ferramentorum in templo ponebantur, designat quod nos in mundo per
tribulationes ad justitiam reformamur, in patria coelesti secundum
merita tranquille praemiis remuneramur.
|
|