|
Congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et
obsidebat Samariam. Facta est fames magna in Samaria (IV Reg. VI).
Benadad et exercitus, est diabolus, et iniqui spiritus, Pagani, Judaei,
haeretici, qui contra Ecclesiam bellum gerere excitant, et per tales
affligitur populus Dei, qui est in Samaria positus, id est in divinae
legis custodia. Fitque fames, cum non permittitur doctoribus praedicare
verbum Dei. Sed, Eliseo revelante, id est Redemptore per Evangelium
indicante, salus, quae a peccatoribus longe est (Psal. CXVIII),
timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Gras modius
similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno (IV Reg. VII).
Modius similae, perfecta est mensura divinae sapientiae, quae est in
Novo Testamento: duo modii hordei, sunt scientia legis et prophetarum,
quae comparatur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae,
id est praedicatione apostolica per quam intratur in Ecclesiam. Cessante
turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est
tempore futuro tranquillitatem, ut praedicatio perfecte impleatur,
Quatuor viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad
invicem: Venite transfugiamus ad castra Syriae. Fecerat autem Dominus in
castra Syriae sonitum, et fugerant Syri. Cumque venissent leprosi ad
principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et
biberunt. Tuleruntque aurum, argentum, et vestes, dixeruntque ad
invicem: Haec dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus
annuntiare usque mane, sceleris arguemur. Leprosi sunt qui, variis
vitiis dediti vel erroribus implicati, foeditatem ex interna peste
educentes ostendunt in cute. Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et
emundans a vitiis, verae salutis nuntios efficit. Unde Matthaeus ex
publicano apostolus factus est. Apparuit Dominus post resurrectionem
Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa vadens
nuntiavit his, qui cum illo fuerant, lugentibus. Leprosi in castra
Syrorum refecti sunt; aurum et argentum asportaverunt, cum despecti
hujus mundi philosophiae operam dantes, et sensus humilitatem et
sermonis venustatem acquirunt. Unde Ecclesiae usibus bene instructi,
deservire possunt. Qui bene quatuor esse commemorantur, ut quatuor
Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partibus fidei
veritatem praedicent.
|
|