CAP. XXXIV. De sagitta salutis.

Dixit Eliseus ad regem Israel: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit (IV Reg. XIII). Sic Christus lumine scientiae suos hortatur primum illustrari, et sic jacula praedicationis mittere. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini contra Syram: percutiesque Syriam in Aphec. Secundum hoc exemplum, praedicatio sancta est spiritualium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Unde non debet rector vel doctor, propter avaritiam negligere curam animarum, sed magis per fidem, per pietatem, ad aeternam requiem perducere, quod significat Aphec. Interpretatur enim continebit vel apprehendet. Unde Apostolus, enumeratis vitiis quae avaritiam comitantur, subintulit, dicens: Tu autem, homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem; certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam (I Tim. VI). Dixit Eliseus: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, aut septies, percussisses Syriam usque ad consummationem. Secundum hoc factum doctoribus praecipitur jaculo praedicationis terram, id est carnales, percutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo percutere, nisi Trinitatis fidem carnalibus insinuare? Sed cum hoc doctor effecit hominesque ad fidem perduxit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec illos doceat quinque sensibus corporis (qui per quinarium designantur) imperare, bonisque operibus (quae per senarium numerum exprimuntur) studium impendere, nec non et scientiam spiritualem instanter meditari, quam septiformis gratia Spiritus sancti in Scripturis sacris, constituit, et ad humani generis salutem gemino Testamento edidit. Qui autem solam fidem sine operibus bonis, et meditatione legis Dei sibi sufficere credunt ad salutem, recte arguuntur: nam non recte agunt, quia, secundum Jacobum: Fides sine operibus mortua est (Jac. II).