|
Samaritani cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant (IV Reg.
XVII). Isti significant haereticos, qui habent quaedam sacramenta
communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sanctarum Scripturarum
sententias recte intelligunt; sed tamen nihilominus idolis errorum
suorum, vel immundorum spirituum serviunt. Videntur enim sibi timorem
Dei recte custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere.
Sed quia catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum
voluntatibus veraciter se manifestant obtemperare. Et non solum
inventores erroris primi, quos patres Samaritanorum significant, hoc
faciunt, et sequaces eorum (quos filiorum nomine et nepotum expressos
intelligimus) hoc similiter agunt.
|
|