|
Vinxit Pharao Joacham in Reblatha, quae est terra Emath, ne regnaret in
Hierusalem, constituitque Joachim pro eo, qui unumquemque secundum vires
suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut Pharaoni
offerretur (IV Reg. XXIII). Malignus spiritus pensum sibi servitii sui
in populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia
parati sint obsequio. Joachim praecepto Pharaonis censum exigit, quia
diabolus per sibi deditos magistros ab unoquoque exigit secundum vires
suas peccati censum sibi solvere, sicque in nequitor praelatis,
praeparat quotidie, perditionem subjectis.
|
|