|
Venit Nabuchodonosor ut obsideret Hierusalem, et suscepit Joachim sibi
obviam venientem, et tulit vasa aurea, quae fecerat rex Salomon in
templo Domini, et transtulit Nabuchodonosor omnes principes, et fortes,
et artifices, et inclusores de Hierusalem in Babylonem (IV Reg. XXIV).
Hujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis
congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque quod
Hierusalem et terra Israel civitatem Christi, id est sanctam Ecclesiam;
Babylon autem, et Chaldaei sive Philistaei, civitatem diaboli, id est
omnem malignorum, sive hominum, sive angelorum multitudinem designat.
Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine
tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis, vel spiritibus,
vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet
peccato mentis colla submittunt. Adducit autem Nabuchodonosor regem
Hierusalem et universos principes fortes exercitus ad decem millia in
captivitatem, cum et magistri, et illi qui in virili animo Domino
servire, et Decalogum legis fideliter in Dei et proximi amore conservare
videbantur, subdito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti,
aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe incidunt in haeresim.
Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis
donatam defendimus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum, in quibus
et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum
debeant superari, luce clarius discimus. His armis Chaldaei filios
Israel privant, cum maligni spiritus animos fidelium a sacrae legis
meditatione, saecularia illi negotia inserendo retardant, ne vel ipsi
per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui
nesciunt legem, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo
accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt in
tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus
erubescant. Transferunt omnem artificem, et inclusorem de Hierusalem in
Babylonem, cum eos, qui multifaria virtutum operatione pluribus
prodesse, et civitatem Dei contra eruptiones tentationum munire solebant
a proposito deflectunt, atque ingenium, quod ad munimen sanctae
Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum
dispensare compellunt. Quod si inclusores non ostiorum sive murorum, sed
auri gemmarumque intelligimus, ad eumdem expositio finem tendit. Dictum
quippe est de sapientia, quod aurum, et multitudo gemmarum non valet ei
comparari (Prov. III). Atque ideo inclusores horum, non alios aptius
quam doctores intelligere valemus. Qui quandiu recte vivunt vel docent
in ornatum sanctae civitatis, industriam suae artis impendunt. At si
forte erraverint, qui nisi a rege Chaldaeorum captivitati in Babyloniam
transferuntur? Et quia artificem et inclusorem ab Hierosolymis
Babyloniam transmigrari, talentum verbi coelitus acceptum in terra
defodi; id est scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti
intelligimus, ne quid tale a nobis committatur vigili semper cautela
providendum est.
|
|