|
Universum populum, qui non fuerat de Israel, fecit Salomon tributarium;
de filiis autem Israel non constituit servire quemquam. Sed erant viri
bellatores ministri ejus, et principes, et duces (III Reg. IX).
Universum populum, qui non fuerat de Israel filiis, facit pacificus
noster tributarium cum eis, qui non sunt de numero filiorum, sed in
servili conditione utitur ad proprium negotium. Tales licet in multis
adversentur, tamen frequenter usibus Ecclesiae serviunt, cum in
praesenti tempore de rebus suis solatia praebent aliis. Qui non ancillae
filii sunt, sed liberae, ut quos Dei Filius sanguine liberavit: non
constituit sub conditione servire, quia neminem cogit ritu gentili
vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus Novi Testamenti
servare. Constituit bellatores esse, qui contra spirituales nequitias
scuto fidei et gladio spiritus dimicent, et ministros suos fieri, hoc
est spirituale obsequium in bonis operibus sibi praebere, principes et
duces, ut bene sibi principentur et carnis luxuriam doment, sive ut
subditos sibi bene regant, et in semitis justitiae ducant.
|
|