CAP. XL. De secunda obsidione Hierusalem, et fame.

Factum est autem in anno nono regni Sedechiae, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, et omnis exercitus ejus in Hierusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas, atque vallata usque ad undecimum annum Sedechiae regis, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate; nec erat panis populo terrae. Quid in Sedechia aliud intelligimus nisi malos rectores in Ecclesia, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant? Mathania enim nomen, quo primum rex appellatus est, interpretatur munus, sive donum; Sedechias, justus Domini. Qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem legis fuisse, quae significatur denario numero. Undenarius autem numerus, qui denarium supergreditur, excessionem Decalogi significat. Novenarius autem imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Hic enim excedit denarium, ille minus habet denario. Recte Nabuchodonosor in nono anno regni Sedechiae obsedit civitatem mense decimo, id est decima die mensis; quia mali pastores, cum Decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem illis commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem; sicque fames verbi Dei in civitate praevaleat, cum non expendatur libere panis doctrinae populo terrae.