CAP. XLI. De interruptione muri, et fuga Sedechiae.

Interrupta est civitas, et fugit Sedechias, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis (IV Reg. XXV). Interrumpitur civitas spiritualis per tentationes varias malignorum spirituum, et ii qui debuerant civitatem armis defendere, nocte ignorantiae et tenebris peccatorum vallati fugiunt, quia mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves (Joan. X). Per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis. His verbis latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quaerunt, et in deliciis magis defluere (quod significat hortus) quam scuto fidei hostibus obsistere. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugitque Sedechias per viam, quae ducit ad campestria solitudinis, quia malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit non ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV), sed ad campestria solitudinis, id est ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: Lata est via, quae ducit ad mortem (Matth. VII). Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum. Cum enim virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, id est in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Filios autem Sedechiae occidit rex Babylonis coram eo, et oculos ejus effodit. Rex quippe Babylonis, diabolus est, possessor intimae confusionis. Qui prius filios ante intuentis oculos patris trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut se amittere ipse, qui captus est animus, dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae gemit amans perdit: ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed, dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quando peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe multa haec interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.