CAP. XLII. De Nabuzardan.

Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis in Hierusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni (IV Reg. XXV). Venit Nabuzardan qui interpretatur ventilabrum, cum aliquis spiritus malignus plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit. Omnem domum comburit, cum uniuscujusque conscientiam per illiciti amoris flammam succendit. Muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina currant auxilia, et correptionis vitae apprehendant munimina. Populum in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas; quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam: quatenus non vinum gratiae spiritualis, et frumentum sanae doctrinae in vineis, et agris populorum fructificat, sed spinae magis, et tribuli vitiorum excrescant.