CAP. V. De throno Salomonis.

Fecit Salomon rex thronum de ebore grandem, et vestivit eum fulvo auro nimis: qui habebat sex gradus; et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et ut duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones juxta manus singulas, et duodecim leonculi stantes super gradus hinc atque inde (III Reg. X). Solium Salomonis Ecclesia est, in qua pacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur. Bene de ebore factum esse memoratur, quoniam elephas, cujus ebur dant ossa, inter quadrupedia sensu plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge gravida non utitur, hoc pudicis aptatur: qui per castitatem Christi praecepta sequuntur. Hanc, id est Ecclesiam vestivit auro, quia splendorem gloriae suae in ea per miracula clarescere facit. Et habebat sex gradus. Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, qui numerus perfectione sua, perfectionem bonorum operum designat. Septima requievit Deus, et quia sex aetatibus mundus constat, in quibus licet operari, quisquis coelestem patriam desiderat, bonis operibus insistat, et festinet ascendere. Rotunditas throni in parte posteriori, significat requiem aeternam: quae post hanc vitam sanctis est parata, ut quisquis hic bene laborat, remuneratus perenni quiete perfruatur. Manus tenentes sedile, significant solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt. Hinc et inde, quia in utroque testamento hoc praedicitur, quod nisi divino adjutorio aliquid boni perfici non potest. Per leones duos, patres utriusque Testamenti figurantur, qui fortitudine animi sibi et aliis dominari didicerunt. Hi juxta manus stabant, quia sancti patres quidquid boni fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde: Non nobis Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Per leonculos praedicatorum ordo signatur, apostolicam doctrinam sequens. Hi supra sex gradus hinc atque inde stant, quia per bonorum operum gressus, hinc et inde doctrinis et exemplis eminere certant.