CAP. VI. De Roboam.

Respondit Roboam populo dura, relicto consilio seniorum, quod ei dederant, et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum; ego autem addam jugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis; ego autem caedam vos scorpionibus (III Reg. XII). Roboam significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, et delectati in multitudine obsequentium, non condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur Roboam latitudo populi, quia tales spatiosam et latam viam gradiuntur, quae multos ducit ad mortem. Relicto sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt, illis obtemperat, qui juvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus gravant. Quibus etiam minatur Sapientia, dicens: Vae tibi terra, cui rex est puer, et cujus principes mane comedunt, et econtrario beata terra, cujus rex est nobilis, et cujus princeps vescitur in tempore suo (Eccle. X).