CAP. VIII. De eo quod scriptum est:
|
Ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus (III Reg. XVI). Demetit Dominus posteriora cujuscunque iniqui, cum peccata post finem vitae ulciscitur; demetit Dominus posteriora domus ejus, cum imitatorem ejus aeternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitae suae in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetuntur, quia de terra viventium succidetur. |