CAP. IX. De reaedeficatione Jericho.

Aedificavit Ahiel de Bethel Jericho. In Abiram primitivo suo filio fundavit eam, et in Segoth novissimo suo posuit portas ejus (III Reg. XVI). Ahiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur. Ahiel igitur de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat; abjecta scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat et quas prius anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose repetit. Cumque errorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati ecclesiasticae, qua imbutus erat, praefert, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho reficit. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.