LIBER OCTAVUS.

IN DUOS PRIORES LIBROS ESDRAE.


CAP. I. De Cyro, et liberatione captivorum et restauratione templi. In primum Esdrae.

In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae prophetae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et traduxit vocem in universo regno suo etiam per Scripturam, dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem, quae est in Judaea. Quis est in nobis de universo populo ejus? Sit Dominus Deus illius cum ipso. Ascendat in Hierusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel (I Esdr. I) Sicut Cyrus, destructo Chaldaeorum imperio, populum Dei liberavit et in patriam remisit, et templum incensum Hierosolymis reaedificare praecepit, et hoc etiam per litteras mandavit, ita Christus, destructo regno diaboli, electos suos qui erant dispersi ab ejus tyrannide in Ecclesiam congregavit, quae in praesenti justificata ex fide, pacem habet apud Deum, et per ipsum ad visionem perpetuae pacis festinat. Hierusalem quippe visio pacis dicitur. Templum quoque incensum restaurari fecit, cum illos qui insidiis diaboli fidem perdiderant ad salutem reducens, habitatione sua dignos efficit. Scripturas etiam sanctas per universum mundum mittit, quibus fidem sui nominis, et spem salutis, cunctis, qui ad regnum suum pertinent, id est electis praedicat. Domus vel templum Dei in sacris Scripturis, unusquisque electorum, et tota Ecclesia solet appellari, quia in cordibus in se credentium, et sperantium, diligentiumque habitare consuevit. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermones meos servabit, et Pater meus diligit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV).