|
Esdras significat Christum, qui sanctam Scripturam renovavit, captivos
in Jerusalem reduxit, domum Domini majoribus donis sublimavit, et duces,
et praesides trans flumen Euphratem, qui legem Dei noscerent,
constituit, filios transmigrationis ab uxoribus extraneis castigavit, et
filios talium et matres de coetu transmigrationis ejecit. Renovavit enim
Christus sacram Scripturam, quam Scribae et Pharisaei per traditiones
foedaverant, vel juxta litteram tantum intelligi docebant. Ipse
spirituali sensu plenam ostendit, et Novum Testamentum misso Spiritu
sancto per apostolos et per apostolicos viros describi fecit. Eduxit
populum de captivitate Babylonica, et in Jerusalem terram promissionis
liberatum induxit, quia semel passus in cruce mundum sanguine redemit,
et descendens ad inferos, veros Israelitas inde ad moenia supernae
civitatis duxit, et ad gaudia promissae haereditatis ejus induxit, et
quotidie fideles a perturbatione mundi congregatos ad consortium
Ecclesiae regnumque perenne convocat. Auxit ornatus templi auro et
argento, et vasis pretiosis, quae populus Israel et principes Persarum
per eum miserunt, quia in se credentes de utroque populo in Ecclesiam
ducens, claritate fidei et operis eorum hanc ornare et glorificare non
desistit. Constituit duces et principes omni populo trans flumen, qui
legem Dei noscerent, quia in Ecclesia (quae flumine baptismatis abluta
est, flumen Babylonium, id est, perturbationem saeculi fluctualis fidei
sinceritate transcendit) apostolos, evangelistas, pastores posuit et
rectores. Castigavit filios transmigrationis ab alienis uxoribus, quia
illos qui professione fidei mundo renuntiant, illecebris mundi servire
prohibuit. Ejecit filios talium, et matres de coetu transmigrationis, ne
forte adulti perfidiam sequerentur earum, non fidem patrum. Opera enim
nostra, quae bona videntur, si carnalibus delectationibus permista sunt,
si originem de contagio humani favoris sumpserunt, reprobare docuit, nec
illis convenire qui mundum perfecte relinquunt, et tota mente ad
coelestia transcendunt. Qui non temporalibus blandimentis enervari, sed
adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam debent praeparari.
|
|