|
Veni (inquit Nehemias) Jerusalem, et eram ibi tribus diebus. Et surrexi
nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus
dedisset in corde meo, ut facerem in Jerusalem. Et jumentum non erat
mecum, nisi animal cui sedebam. Egressus sum per portam vallis nocte, et
ante fontem Draconis, et ad portam Stercoris; et considerabam murum
Jerusalem dissipatum, et portas consumptas igni (II Esdr. II), etc.
Diversa destructae urbis loca lustrando pervagatur, et singula quomodo
debeant restaurari sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est
saepius noctu surgere, et solerti indignatione statum Ecclesiae
quiescentibus caeteris inspicere, ut vigilanter inquirant quomodo ea,
quae vitiorum sordibus, et bellis sordidata et dejecta sunt, corrigant,
et erigant. Murus autem Hierusalem dissipatus jacet, quando conversatio
fidelium terrenis, et infimis sordet affectibus. Portae vero ejus
consumuntur igni, quando principales virtutes et opera principalia, per
quae debet fidelis ingredi ad vitam, fervore tentationum, et incendio
vitiorum destruuntur. Murus autem iste, et portae utraeque
reaedificantur, quando per solertiam doctorum, conversatio fidelium a
terrenis affectibus erigitur, et quae sint virtutes perfectae, et opera
potiora, quibus intratur ad vitam, instanter demonstratur.
|
|