CAP. XII. Generalis sententia de toto aedificio.

Longum esset de singulis aedificiis, vel aedificationibus mystice disserere, quae per se etiam peritus lector potest cognoscere: tamen hic notandum quod qui portas et turres aedificant, per quas cives ingrediantur, vel inimici arceantur prophetae sunt, et apostoli, et evangelistae, per quos nobis forma fidei et rectae operationis, per quam Ecclesiam intramus, ministratur; quorumque verbis adversarios veritatis redarguere discimus. Qui vero reliqua urbis exstruunt, pastores sunt et doctores, quos secundo loco posuit Apostolus, per quorum industriam usque hodie, quasi per magnos architectos Ecclesiae, aedificata fides catholica per totum orbem servatur: et sicut Nehemias ex ordine cunctos civitatis structores enumerans perpetuae commendat memoriae, ita consolator nostrae paupertatis Christus omnium, qui in electis Ecclesiam aedificant, nomina scribit in coelo.