CAP. XIII. De Sanaballat irato, et de Samaritanis.

Factum est cum audisset Sanaballat, quod aedificaremus murum, iratus est valde (II Esdr. IV). Plane haec ira haereticorum est, haec sunt verba eorum, qui se Samaritanos nominant, id est custodes legis Dei, cum sint Deo et legibus ejus contrarii, tanquam a domo David, id est ab unitate Christi et Ecclesiae per haereses et schismata et mala opera separati. Qui, ne sua expugnetur impietas, muros aedificari metuunt. Et motus nimis subsannavit Judaeos. Haec subsannatio est omnium, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I). Et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quod Judaei imbecilles faciunt? num dimittent eos gentes? (II Esdr. IV). Samaritani ita serviebant Domino, ut diis suis non renuntiarent. Quos hodie imitantur, qui ita Christiani sunt, ut ventrem suum deum habeant (Philip. III), et aut avaritiam sequantur, quod est idolorum servitus (Ephes. V), aut caeteris mundi illecebris mancipati, creaturae magis serviant quam Creatori (Rom. I). Tales ergo sicut haeretici nolunt muros Ecclesiae innovari, ne crescente statu pietatis a sua cogantur impietate recedere. Tales solent imbecilles appellare Judaeos, id est confessores fidei, et facile a gentibus superandos, cum in quotidiano animarum certamine, plus amant vitia, quam virtutes victoriae palma obtinere.