|
Hic est numerus vasorum, quae relata sunt de Babylone. Phialae aureae
triginta. Phialae argenteae mille. Cultri viginti novem. Scyphi aurei
triginta. Scyphi argentei secundi quadringenti decem (I Esdr. I), etc.
Phialae vasa patula et lucida, sunt simplicium corda, qui nihil subdolae
cogitationis habent, sed ea, quae in corde tenent, pura proferunt
lingua. Cultri ad incidendos vel dividendos ratione congrua artus
victimarum ut, omnibus ratione distinctis, pars in altari consumeretur,
pars sacerdotibus, pars levitis, pars offerentibus daretur, illos
significant qui discretionem habent, qui perfecte norunt de sacrificio
salutari discernere, quod est Christus: quae omnibus sint dicenda, quae
perfectioribus, quae humanae conditionis modum excedentia igni Spiritus
sancti tribuenda. Scyphi aurei, sunt qui majori sapientiae splendore
rutilant; argentei, qui docendi venustate nitidi, quae norunt planius
exponunt.
|
|