CAP. V. De numero animalium.

Equi eorum sexcenti triginta sex. Muli eorum ducenti quadraginta quinque. Cameli eorum quadringenti triginta quinque. Asini eorum sex millia septingenti viginti (I Esdr. II). Inter homines, qui de captivitate ascenderunt, etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur, et eorum sicut numerus hominum designatur; quia sunt multi in Ecclesia, vel sensu tardiores, vel minus spirituales, qui, cum magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternae necessitatis, dorsum mentis inclinant, cum caeteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernae civitatis moenia tendunt, quorum numerus nunc in memoria Dei jugiter conservatur. Unde: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII). Et alibi: Homines et jumenta salvabis, Domine (Psal. XXXV).