|
Igitur mundato templo Domini omnis populus vociferatur clamore magno in
laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. Plurimi etiam
de sacerdotibus, et levitis, et principes patrum, et seniores qui
viderant templum priusquam fundatum esset, et hoc templum in oculis
eorum, flebant voce magna (I Esdr. III). In aedificatione templi
spiritualis fletus simul et laetitia principibus nascitur. Gaudent enim
doctores in salute poenitentium; sed lugent, quia iniqua poenitenda
commiserunt. Exsultant ipsi de salute, quia poenitendo a morte animae
resurrexerunt. Lugent, quia peccando perierunt. Laetantur neophyti
gratia Salvatoris se collectos esse, dolent cum humano genere in primo
parente periisse, et quasi corrupto ab hostibus templo Dei, statu
scilicet corporis et animae immortalis, in Babylonem, id est, in
confusionem praesentis exsilii, transmigrasse. Sed quia crescentibus
bonorum profectibus crescit invidia malorum, nec inter augmenta piorum
desinunt tentamenta pravorum, qui vel ficte bonum ostendendo, vel aperte
malum ingerendo, sanctos laedere conantur, recte subjungitur.
|
|