|
Audierunt hostes Judae et Benjamin quia filii captivitatis aedificarent
templum Domino Deo Israel, et accedentes ad Zorababel, et ad principes
patrum, dixerunt eis: Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus
Dominum Deum nostrum (I Esdr. IV), etc. Hostes Judae et Benjamin
Samaritanos dicit, quos captivitatis decem tribubus rex Assyriorum de
diversis gentium populis in civitates eorum et terras eorum transtulit,
qui postea acceptam legem Dei ex parte servabant, non minus simulacris
quibus ante serviebant. Hi qui videri Dei cultores abominabantur,
pollicentur auxilium operis, ut in societatem recepti, possint inferre
dispendium. Hi ergo falsos fratres, id est haereticos, et malos
catholicos exprimunt, qui hostes Judae, id est confessionis et laudis
(quam Ecclesia per fidem rectam, et operationem dignam offert), et
Benjamin id est, filii dexterae, dum eos qui se audiunt, separant a
fidelibus, qui ad dextram judicis benedictionem et regnum aeternum
percepturi sunt. Dicunt ergo: Aedificemus vobiscum, etc., cum affectant
haeretici auctoritatem sibi praedicandi inter Catholicos tribui:
promittentes se eamdem cum eis rectae fidei et operationis tenere
castitatem, ut accepta potestate praedicandi in medio boni seminis, a
quo Paulus spermologos, id est, seminiverbius agnominatus est (Act.
XVII), zizaniam interserant. Intraverunt enim terram filiorum Israel,
non a Josue introducti, non Hierosolymorum imperio subditi, sed a rege
perfido: ab hoste scilicet populi Dei, in terram ejus adducti, non ut
Domino, sed regi adversario serviant, sic haeretici et falsi catholici,
cum pacem Ecclesiae vivendo perverse vel docendo impugnant, ab
Hierosolymorum regno sunt extranei, et ad gentilium sortem magis
pertinent, quorum idolis serviunt; nec Jesu Christo duce, sed diabolo
quem significat rex Assur, sanctae Ecclesiae fines introeunt, sicut
Simon Magus baptismum in Ecclesia non pro sua salute accepit, sed ut
secreta Ecclesiae familiarius discuteret: quod exitus monstravit cum
Ecclesiam quam in persona ficti fratris nequivit turbare, in persona
apertissimi hostis acerrime turbavit.
|
|