LIBER NONUS.

IN LIBROS ESTHER, TOBIAE,
JUDITH ET MACHABAEORUM.


CAP. I. De mysteriis quae continentur in libro Esther.

In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias (Esther I), etc. Assuerus rex potens et dives, et nominis interpretatione, et potentiae sublimitate et divitiarum magnitudine Christum significat. Nominis interpretatione, quia interpretatur ostium, Christus dixit: Ego sum ostium (Joan. X); potentiae sublimitate, quia data est Christo omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII); divitiarum magnitudine, quia quaecunque habet Pater, ejus sunt (Joan. XVII). Tertio anno imperii sui fecit grande convivium principibus suis et pueris. Hujus convivii historia divitiarum pompam et regium luxum ostentat; sed Christi spirituales divitias, quas unicuique dispensat in hoc loco allegorice significat. Christus namque tertio anno imperii sui, id est tertio tempore hujus saeculi incarnationis suae sacramenta patefecit, et spirituales epulas praedicationis, et corporis, et sanguinis sui abundantissime manifestavit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Fecit hoc convivium principibus suis et pueris, id est apostolis et omnibus a peccato purificatis; et fortissimis, illis scilicet qui vicerant malignum; et inclytis, id est illis qui filii Dei vocabuntur; et praefectis provinciarum, id est praelatis Ecclesiarum; omnibus fecit convivium quibus spiritualis gratiae tribuit donum. Multo tempore, centum octoginta diebus (Esther I); centum propter aeternam vitam, quia centenarius perfectus est numerus, et a laeva transit in dextram; octoginta, quia octo sunt beatitudines, ad quas convivium istud perducat Septem dies, quibus convivium praeparatur, praesens tempus designat, quod septem dierum numero volvitur. Vestibulum horti, in quo convivium praeparabatur, praesentem Ecclesiam significat, in qua ad futurae gloriae jucunditatem justificamur. Ornatus vestibuli designat ornatum Ecclesiae in statu praesentis saeculi. Vasa, quibus potus inferebatur, sunt sancti praedicatores, per quos nobis gratia coelestis administratur. Nec erat, qui nolentes cogeret, quia rex statuerat ut sumeret quisque quod vellet. Sic namque temperanda est praedicatio, ut omnibus utilis fiat, nulli noceat, et inter vitia quasi gladius anceps transeat. Sic superbiam recidens auferat, ut non augeat timiditatem; sic otiosis et torpentibus imponat sollicitudinem, ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem. Regina Vasthi fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex manere consueverat. Regina Vasthi superba, plebs est Judaica, quae regnabat quandiu cultu Dei caeteris praeeminebat gentibus. Fecit convivium feminarum, quando fecit per legem, refectionem sanctarum animarum. In palatio, ubi rex manere consueverat, id est in Hierusalem, in qua Deus potentiae suae notitiam tribuerat. Septimo itaque die, cum rex esset hilarior, et post potationem incaluisset mero, praecepit septem eunuchis suis, ut introducerent reginam, ut ostenderet cunctis populis, et principibus, illius pulchritudinem. Septimo die, id est tempore revelationis septiformis gratiae, quando venit plenitudo temporis, et Deus Filium suum misit in terras, et legis mysteria, quibus ante fideles paverat, abundantiori gratia manifestavit. Tunc praecepit septem eunuchis, id est praedicatoribus septiformi Spiritu repletis, qui se castraverunt propter regnum coelorum, ut Vasthi reginam, id est plebem Judaicam introducerent per spiritualem intelligentiam, quia adhuc erat foris per legis litteram. Ut ostenderet omnibus illius pulchritudinem, id est ut omnibus esset exemplum ad fidem et bonam actionem; erat autem pulchra nimis: propter praerogativam, videlicet patrum, et scientiam legis et prophetarum. Praecepit ut introducerent eam, posito super caput ejus diademate, id est religionis honore. Sed regina Vasthi intrare renuit, quia plebs Judaica gratiam Dei respuens, per fidem venire contempsit. Septem regis sapientes sunt universi doctores et septiformi gratia repleti, et per ipsam ad omnia agenda divinitus edocti. Mamucha novissimus sapientium, qui sententiam promulgavit, ut Vasthi deponeretur, et alia in ejus loco substitueretur, Paulum significat, qui dixit: Ego sum minimus apostolorum (I Cor. XV), et contradicentibus Judaeis praedicationi ait: Quia indignos vos judicatis regno Dei, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII).

Repudiata Vasthi, quaesitae sunt puellae speciosae regi, et traditae sub manu Egaei eunuchi, ut acciperent ab eo usum necessarium (Esther II), quia repudiata Judaea, diversi ex diversis partibus mundi ad societatem regiae dignitatis per praedicatores adducuntur, verbum Dei administrantes, et sub manu Egaei (qui festivus interpretatur, et custos est regiarum mulierum) traduntur, id est committuntur pastoribus, quibus fidelium animarum custodia datur, ut verbo et exemplo ministrent quidquid ad cultum pietatis necessarium viderint. Quicunque recta fide, et conscientia pura regi altissimo placuerit, ad ipsum ingredietur repudiata Vasthi. Multae puellae sunt quaesitae, multae ad curiam regis adductae, sed una eligitur, una in reginam coronatur, quia universae Ecclesiae fidelibus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et unus pater omnium (Ephes. IV). Ornamenta puellarum spiritualia significant ornamenta fidelium animarum. Erat vir Judaeus in Susis civitate vocabulo Mardochaeus, filius Jair filii Semei, filii Cis de stirpe Jemini, qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore, quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat: qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis et decora facie. Esther interpretatur absconsa; Edissa, misericordia. Haec autem est gentium Ecclesia, quae in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Dei invenit, repudiata Synagoga, quae in Osee vocatur absque misericordia (Osee I). Hanc nutrit Mardochaeus spiritualis, et adoptat in filiam: qui est doctor gentium in fide, et veritate (I Tim. II); et est de stirpe Jemini, hoc est, de stirpe Benjamin. Hanc Nabuchodonosor spiritualis, et rex confusionis, a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriae transtulit; sed pietas divina ad viam veritatis per praedicatores revocavit. Placuit Esther regi, et data sunt ei ad usum necessaria; et Christo placuit Ecclesia, et data est ei doctrina sana, Scripturarum scientia, vita honesta. Esther accepit in obsequium suum septem puellas speciosissimas, et Ecclesia fideles animas Spiritus sancti gratia regeneratas, atque delicatas, quae ejus sequuntur vestigia fide, doctrina, operatione bona, de quibus dicitur: Adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant. I). Esther noluit indicare patriam suam regi, et sancta Ecclesia bonis operibus tegit coram Deo culpam antiquam. Curam saluti Esther egit Mardochaeus, et curam salutis Ecclesiae agit per doctrinam suam apostolus Paulus, et omnium doctorum coetus. Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine praesidebant, voluerunt in regem insurgere et occidere: quod Mardochaeum non latuit; statimque renuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. Quaesitum est et inventum, et appensus uterque in patibulo. Possunt in duobus eunuchis schismatici et haeretici notari; qui fraudis et malitiae venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur, ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi in ipsis fidelibus interficiant. Sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.

Rex Assuerus exaltavit Aman (Esther III). Possunt per Aman superbum, Mardochaei, et sanctae gentis inimicum, Judaei et potentes praesentis saeculi designari. Sicut enim Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire contendit, ut facilius votum suum expleatur, sic Judaei libros legis divinae, in quibus est signaculum summi regis, id est gratia Spiritus sancti, ad confirmandam haeresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium, et Christi Evangelium, quasi divinis praeceptis contrarium. Potentes quoque saeculi, beneficiis divina pietate collatis abutentes, quos consortes habent naturae, dedignantur habere consortes gratiae, et honorem, et reverentiam, quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt, eos autem, qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur, sed justo judicio in insidiis suis capiuntur iniqui; justus de angustia liberatur, et traditur impius pro eo.

Noctem illam rex duxit insomnem: jussitque sibi afferri historias annales priorum temporum. Quae cum, illo praesente, legerentur, ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat, quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum. regem Assuerum ingulare cupientium (Esther. VI). Noctem rex duxit insomnem, quia non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel (Psal. CXX). Deus enim in se immobilis manens, cursus temporum, et actus hominum contemplatur, et nulla eum latet cogitatio, cui omnia praesentia. Unde Apostolus: Non enim est in illo, est, et non; sed est in illo, fuit (II Cor. I). Gesta Mardochaei coram rege memorantur, quia bona opera sanctorum doctorum nunquam apud Deum oblivioni traduntur; sed in memoria aeterna erit justus (Psal. CXI). Tulit Aman, jubente rege, stolam, et Mardochaeum (cui ipse ex nequitia crucem paraverat) impositum equo praecedebat: Hoc honore condignus est quemcunque rex voluerit honorare. Sic magistri Ecclesiae omnium virtutum cultu, et decore sapientiae illustrati, honorantur diademate regiae dignitatis; tanquam membra summi regis ascendunt super equum regium, id est super populum fidelium, in quorum cordibus residet rex angelorum. Unde Habacuc propheta: Ascendens super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio (Habac. III). His Aman spiritualis hostis populi Dei licet invitus praebet obsequium, cum persecutores Ecclesiae coguntur reddere testimonium, non valentes occultare, quod manifestum est. Reversus est Mardochaeus ad januam palatii. Et Aman festinavit ire in domum suam lugens cooperto capite. Haec mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI). Qui sibi videbatur super alios gloriosior et potentior, infra alios apparet vilior et inferior, secundum illud: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I). Similiter et Isaias ait: Convertetur Libanus in charmel, et charmel in caltum reputabitur (Isai. XXIX). Sic Synagogae superbia est oppressa, et Ecclesiae humilitas exaltata; sic persecutores Ecclesiae et fidei ad nihilum sunt redacti, et confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam, et cauda in caput conversa est, quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV), etc.

Procidit Esther ad pedes regis, et oravit ut malitiam Aman et machinationes ejus pessimas, quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri (Esther VIII). Sic sancta Ecclesia pro ereptione filiorum suorum, quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis obsecrat ut hostium comprimatur audacia, et fidelium liberetur innocentia. Mardochaeus itaque exaltatus est, et genus ejus, quia electi exaltantur, et in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Aman punitus est, et genus ejus, quia mali quique in praesenti reprobantur per culpam, et in futuro punientur per poenam. Gaudium itaque Judaeorum et exsultatio aeternam designat laetitiam beatorum.