|
Liber Tobiae in superficie litterae est salubris. Maxime enim vitae
moralis, et exemplis, abundat et monitis. Sed quantum poma foliis,
tantum historiis allegoria praecellit. Maxima enim Ecclesiae sacramenta
continet. Ipse enim Tobias populum Israel significat, qui caeteris
idololatriae deditis, fide recta, et operibus Deo serviebat. Unde
dicitur:
Cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam rex Israel fecerat, hic
solus fugiebat consortium omnium, et pergebat Hierusalem ad templum Dei,
et ibi adorabat Dominum Deum Israel. Cum autem factus esset vir, accepit
uxorem Annam de tribu sua, et genuit ex ea filium et suum nomen imposuit
ei (Tob. I). Sic populus Israel amplificatus est in Aegypto, et accepit
Synagogam caeremoniis legalibus per Moysen institutam, et genuit ex ea
filium, quia Christum cognovit ex genere suo gignendum. Unde scriptum
est: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris (Deut. XVIII);
et item: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. XIII). Cui
nomen suum imposuit credendo, confitendo quod Pater de illo dicit: Ego
primogenitum ponam illum (Psal. LXXXVIII). Hoc est enim nomen ipsius
Israel. Unde scriptum est: Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV).
Cum pervenisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus
fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti, et cum in multa turba
generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu sua, sub
chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. Sic populus Dei per
septuaginta Interpretes scientiam legis, quae in Decalogo continetur,
gentibus commisit, ut liberaret eas a fame verbi Dei. Sub chirographo
dedit, id est sub conditione reddendi, cum ille dives esset, vel quando,
qui dederat, repeteret. Acceperunt gentes verbum Dei, et quasi
negotiando exercent, etiam post Christi adventum, cum spiritualem
intellectum requirunt. Reddent feneratori eum credentes Judaeos in fine
saeculi suscipient et salvandis Christi sacramenta committent, et
Scripturae arcana pandent. Cum Sennacherib iratus multos occideret ex
filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. At ubi nuntiatum est
regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. Tobias vero
cum uxore, et filio, fugiens nudus latuit, quia multi diligebant eum.
Sic diabolus populum Dei per idololatriam spiritali morte perimere
voluit, et cunctas opes virtutum auferre non valuit, quia in eo erant
multi sancti, qui ejus providerent vitae et saluti. Fugit autem cum
filio et uxore; quia nec fidem incarnationis Dominicae, nec statum
Synagogae deseruit, quod in Machabaeorum agonibus luce clarius apparuit.
Occiso rege, a filiis suis restaurata sunt omnia Tobiae, quia superato a
sceleribus suis saepius diabolo, qui velut pessimam prolem gignit;
redibant prospera populo Dei, quibus adhuc alternationibus Ecclesiae
statum fluctuare videmus.
Contigit ut quadam die fatigatus ex sepultura veniens domum jactasset se
juxta parietem, et obdormivisset: et ex nido hirundinum dormienti illi
calida inciderent stercora super oculos ejus, fieretque caecus (Tob.
II). Caecatus Tobias, populum Israel significat. Caecitas enim ex parte
contigit in Israel (Rom. XI). Fatigatus a sepultura caecatus est. Qui
enim infatigabilis in bonis operibus consistit, fidei lumen non amittit.
Ita et spiritualiter fatigatus dormit, qui vigilare, stare, viriliter
agere et confortari negligit. Cui dicitur: Surge qui dormis, et exsurge
a mortuis (Ephes. V). Hirundines, propter levem volatum, levitatem
superbiamque designant, quarum immunditia eos, quibus dominatur,
excaecat. Nido hirundinum suppositus dormit, qui levitati, lasciviae ac
superbiae se incautus subjicit. Haec caecitas populo Israel, imminente
Domini adventu in carne, maxime praevaluit, cum Romanae servitutis jugo
laboraret, et divinae legis praecepta male vivendo violaret.
Contigit ut Sara filia Raguelis in civitate Medorum, ut et ipsa audiret
improperium ab una ex ancillis patris sui; quoniam tradita fuerat septem
viris, et daemon nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi
fuissent ad eam (Tob. III). Sara turbam nationum significat, cujus
doctores cuncti vitam tantum hujus saeculi (quae septem dierum numero
volvitur) noverant, aeternam nesciebant. Ideo a diabolo rapti, quasi
idololatriae mancipati occidebantur, donec venit Christus, verus
sponsus, qui eam in fide sibi desponsavit, hoste superato, sicut Tobias
Saram, alligato diabolo, praesente et cooperante angelo; in quo
Salvatoris divinitas, sicut in Tobia significatur humanitas. Nec
mirandum quod per duas personas angeli et hominis, unam Christi figurari
personam dicimus: qui in expositionibus Patrum legimus unam personam
ejus in Isaac, et arietes figuratam, qui in humanitate occiditur ut
ovis, in divinitate cum Patre permanet impassibilis, sicut Isaac cum
Abraham domum revertitur incolumis. Si etenim aries Christi humanitatem,
Isaac significat divinitatem; cur non aptius homo humanitatem, angelus
Deitatem? Exauditae sunt orationes amborum Tobiae et Sarae, in conspectu
gloriae summi Dei: et missus est angelus Raphael, ut curaret eos ambos.
Raphael interpretatur medicina Dei, et significat Christum, qui de
seipso ait: Non est opus valentibus medico, sed male habentibus (Matth.
IX): qui et populum Judaicum a tenebris perfidiae, et gentilem liberavit
ab idololatriae servitute, de quo scriptum est: Vocabitur nomen ejus
magni consilii angelus (Isai. VI).
Apparuit angelus Tobiae, et socium se praebuit (Tob. V), et Filius Dei
hominem assumpsit, et visibiliter cum hominibus conversatus, humanum
genus salvavit. Introduxit Tobias angelum ad patrem, et Dominus per
miracula, quae in carne fecit, populo Judaeorum ex quo carnem accepit
ostendit quod ipse est Filius Dei, et angelus, id est nuntius paternae
voluntatis, cui et gaudium perpetuae salutis praedicavit, dicens:
Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. III). Et
desperantibus de lumine coeli: Ego sum, inquit, lux mundi: qui sequitur
me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII).
Promittit angelus Tobiae ducere filium suum in civitatem Medorum, et
reducere promittit Christus credentibus Judaeis (quamvis plures sunt
caecati) quod incarnationis suae sacramenta gentibus aperiat, et in fine
temporum populo Judaeorum latius pandat, comitante et cooperante
divinitatis suae fide. Deducendo ad Medos dicit: Alias oves habeo, quae
non sunt ex hoc ovili (Joan. X). De reducendo dicit Apostolus: Donec
plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).
Interrogavit Tobias angelum, quis et unde esset. Ego sum, inquit,
Azarias, Ananiae magni filius. Azarias interpretatur adjutor, Ananias
Dei gratia. Christus se fidelibus suis indicat, quod ipse est, de quo
dicitur: Adjutor meus, et liberator meus es tu, Domine, ne moreris
(Psal. LXIX). Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre
plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Paratis omnibus, quae erant in
via portanda secum, Tobias vale patri suo et matri dixit: et
ambulaverunt ambo simul. Sic, apparente Domino, parata sunt omnia, quae
ad redemptionem nostram erant necessaria, quibus Ecclesiae fides et vita
nutriatur et confirmetur, donec hujus saeculi via finiatur, id est
virtutes, ejus doctrina, tentatio, passio, resurrectio, ascensio,
Spiritus sancti missio, fides credentium, persecutio infidelium. His in
Judaea peractis, mediator Dei et hominum per apostolos Judaeis
contribulibus suis, et gentibus gaudia supernae salutis et pacis
praedicavit, et his qui credere, et accipere volebant per seipsum
donavit, et sic per apostolos ad salutem gentium pervenit.
Profectus est Tobias, et canis secutus est eum (Tob. VI). Sic Domino
veniente ad salvandas gentes, praedicatores vestigia ejus secuti sunt,
quia quod jussit impleverunt. Unde scriptum est: Euntes, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
(Matth. XXVIII). Domum quoque Cornelii primo ipse Dominus per se
implevit Spiritu sancto, et sic eum Petrus aqua perfudit (Act. X). Canes
vocantur praedicatores, quia Dei Domum, et ejus substantiam, et oves
spirituales a furibus bestialibus spiritibus, et haereticis defendunt.
Profectus est Tobias, et mansit juxta fluvium cui nomen Tigris; et
Christus veniens in mundum, mansit juxta fluvium mortalitatis. Exivit
Tobias, ut lavaret pedes suos: et Christus exivit a Patre, ut a sordibus
peccatorum ablueret electos suos. Voluit piscis Tobiam devorare, et
diabolus conatus est per satellites suos Christum exstinguere. Et Tobias
timuit piscem; et Christus pro infirmitate carnis timuit mortem, per
suggestionem, et cooperationem diabolicam a Judaeis sibi imminentem.
Apprehendit Tobias piscem, et traxit in siccum, et Christus sua potentia
superavit diabolum, et tenet ligatum. Tobias piscem exenteravit; et
Christus occultam nequitiam diaboli cunctis electis manifestavit. Tobias
cor piscis, et fel et jecur ad diversa medicamenta utilia sibi reposuit;
et Christus malitiam diaboli, et furorem ejus, et diversa consilia ad
utilitatem legentium scribi fecit. Tobias quidquid de pisce sumpsit
assavit; et Christus electos, quos praedicatione a corpore diaboli
separat, Spiritus sancti gratia accendere non desistit.
Dixit Tobias ad Raguelem: Hic ego hodie non manducabo, neque bibam, nisi
prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam
tuam. Quo audito Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem
viris, et timere coepit, ne forte accidat et huic similiter (Tob. VII).
Sic audiens populus gentium verbum Dei, et admonitus ab apostolis, ut de
sua stirpe Christo daret uxorem, non sine timore vel exploratione potuit
novae fidei jura suscipere; quia cum multos doctores habuit, qui omnes
quasi septenario numero comprehensi, hanc tantum vitam noverant, de
aeterna nihil dicebant certum, et ideo sine spe immortalis vitae,
interitus aeternae mortis eos rapuit: docente autem intrinsecus
veritate, et foris per doctorum ora sonante, tandem intellexit quod
justum esset, ut qui stulta dicerent, stulte perirent.
Introductus Tobias ad cubiculum protulit de cassidili suo partem jecoris
posuitque super carbones vivos. Tunc Raphael angelus apprehendit
daemonium, et ligavit illud in deserto superioris Aegypti (Tob. VIII),
etc. Dominus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio,
jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus, et confiteri
fidem Trinitatis in remissionem peccatorum, quod est, intima viscera
piscis vivis cremare carbonibus. Desertum et Aegyptus corda infidelium
significant, quae a Deo deserta sunt, quia ejus est habitatione indigna,
et juxta interpretationem Aegypti perfidiae suae tenebris obscurata.
Merito autem qui a Deo deseritur, a daemonio repletur. Angelus vero
daemonem, qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, quia
cohibitum diabolum a fidelibus, qui sunt membra Christi in fidelibus
tantum dominari permisit; in quibus tenet eum ligatum, quia nec ipsos
tantum laedere permittitur, quantum conatur.
Factum est circa cantum pullorum; accersiri fecit Raguel servos suos; et
abierunt cum eo pariter, ut fodederent sepulcrum. Timebat enim, ne
similiter evenisset ei, quod caeteris aliis septem, qui ingressi sunt ad
eam.
Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: Mitte
unam ex ancillis, ut videat, an mortuus est, ut sepeliam eum antequam
illucescat. Et misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum,
invenit eos salvos et incolumes, securiter dormientes, etc. Cantus
pullorum sonus est praedicatorum qui post tenebras errorum, diem lucis
annuntiant futuram. Erant in gentibus qui dubitabant an Deus vere
vicisset antiquum hostem, et ideo fidem nominis ejus obstruere atque
abscondere satius existimabant: sed post modum agnita veritatis luce,
quasi aurora praeeunte et crebrescente cantu, id est voce praedicatorum,
veraciter Christum hoste superato, sponsum esse sanctae Ecclesiae
cognoverunt. Laetatur Raguel de vita Tobiae, et de conjunctione filiae.
Occidit duas vaccas, quatuor arietes, parat epulas omnibus vicinis et
amicis. Laetatur populus gentium de fide Christi, et de vocatione suae
gentis in Domini fide proficientis, ut etiam de ipsis doctores fierent
qui postmodum martyres existerent. Hi, vaccae sunt qui jugum Evangelii
portaverunt, et eos, qui portarent praedicando, genuerunt. Arietes, sunt
tanquam Patres et duces populorum. Unde scriptum est: Afferte Domino
filii Dei; afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Sunt crassi,
gratia supernae dilectionis refecti. Unde dicitur: Sicut adipe et
pinguedine repleatur anima mea. (Psal. LXII). Adjuravit Raguel Tobiam ut
duas hebdomadas moraretur apud ipsum. Sic et nos oremus Christum ut
maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam
consequamur, et a peccatis in opere, et a pravis cogitationibus in mente
liberemur.
Mittit Tobias ad Gabelum, et invitat eum ad nuptias suas, qui invitatus
venit (Tob. IX). Sic novus populus quotidie in Ecclesia colligitur.
Potest tamen de his specialiter intelligi, qui litteram legis per
septuaginta Interpretes acceperunt, et ideo fidem citius susceperunt.
Tradidit Raguel Tobiae Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae,
in pueris, in puellis, in camelis, in pecudibus, in vaccis, in pecunia
multa, et salvum atque gaudentem remisit eum ad patrem suum (Tob. X).
Sic doctor Ecclesiae in fine remittet Christum cum ipsa Ecclesia
virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam bonorum operum
substantiam ditandam, in Judaeorum gentem, ex qua Dei Filius assumpsit
carnem.
Dixit angelus ad Tobiam: Si placet tibi, praecedamus, et lento gradu
sequatur iter nostrum familia (Tob. XI). Sic postquam illuminatus est
populus gentium, praecedit divina gratia ad illuminandam caecitatem
Judaeorum, ut in libris suis cognoscant Christum verum hominem et verum
Deum: et sic tandem quasi viso angelo et filio suo, quos diu non
viderant, multum gaudeant, tandemque Ecclesiae de gentibus congregatae
mysteriorum se communione conjungant.
Praecucurrit canis, qui simul fuerat in via, et quasi blandimento suae
caudae gaudebat. Sic gaudent doctores de effectu sui operis, cum Judaeam
a Domino recolligendam intelligunt. Gaudent de praemio vitae aeternae,
et tunc cunctis electis eodem praemio corda exhilaranda praedicant et
statim adventuram Spiritus sancti gratiam ostendunt. Exsurgens caecus
pater coepit offerens pedibus currere. Sic, audito verbo salutis a
doctoribus, exsurget et populus Judaeorum de perfidiae suae longa
caecitate, et amore curret ad Dominum; sed offendens gressibus operum
donec ipse renatus fuerit, et instructus in Christo, fidei et
operationis lucem percipiat. Sumens Tobias de felle piscis linivit
patris sui oculos, et quasi dimidiam horam sustinuit, et coepit albugo
ex oculis ejus quasi membrana ovi egredi: quam apprehendens Tobias
traxit ab oculis suis. Statimque visum recepit; et glorificabant Deum,
ipse scilicet, et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum, dicebatque
Tobias: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu
salvasti me. Sic populus Judaeorum postquam amarissimam antiqui hostis
malitiam cognoverit, amissam recipiet lucem. Albugo designat stultitiam
Judaici populi sibi placentis, habentis zelum Dei, sed non secundum
scientiam. De quibus dicitur: Suam justitiam volentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X). Pupilla enim nigra, videt;
alba, tenebrosa est. Et qui sibi sapientes videntur, et dicunt: Nunquid
et nos coeci sumus? (Joan. IX) in eis veritas non est. Et qui
ignorantiae conscii, dicunt: Domine Deus, illumina tenebras meas (Psal.
XVII), a Domino illuminantur. Habet igitur populus Judaeorum velamen
adhuc ante faciem cordis, ut nec intelligat gratiam Christi; habet
albuginem, quia candidus et justus sibi videtur. Quasi membrana ovi,
quia caecitatem mentis sustinet, sub spe stultissima Christi adhuc
nascituri, Judaeos liberaturi et imperium magnum daturi. Cum autem
velamen ablatum fuerit agnoscent quod Christus jam venit, et mundum
sanguine suo redemit. Unde sequitur quod visu recepto, glorificabant
Deum Tobias cum uxore sua.
Ego sum Raphael angelus, unus ex septem angelis qui astamus ante Deum.
Tempus est ut revertar ad eum, qui me misit (Tob. XII). Regressurus
angelus in coelum apertius quis esset, et quare venerit, et quo
regressurus sit, exponit; Christus eidem populo latius proficienti
naturam suam patefecit, ostendens quod ipse in Patre, et Pater in ipso
sit. Angelus redit ad Dominum; Tobias remansit apud patrem suum, et
Christus a fidelibus suis intelligitur divinitate Patri aequalis,
humanitate consubstantialis hominibus.
Aperiens Tobias os suum, benedixit Deum (Tob. XIII), et confessus ejus
est veritatem et misericordiam, docens beneficia Dei semper praedicare,
et flagella timere, repletusque spiritu prophetiae de superna Hierusalem
multa decantat. Populus quoque Judaeorum in fine saeculi conversus
multos doctores habebit et prophetas, qui mentes populorum ad superna
desideria accendant coelestis patriae gaudia praedicando.
Factum est autem post obitum patris et matris, Tobias recessit ex Ninive
civitate: et reversus est ad soceros suos, et invenit eos incolumes in
senectute bona (Tob. XIV). Hoc quotidie facit Christus, cum malis
relictis ad bonorum corda illustranda convertitur, qui inveniuntur in
senectute bona, quia in bonis operibus diu studuerunt. Alios autem
praeterit, qui diu viventes, nec consilio sunt maturi, nec canitie bonae
actionis venerandi, sed peccatorum mole incurvi. Unde Isaias: Puer
centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit
(Isa. LXV), qui scilicet diu vivens levitatem enimi non deserit.
Sepelierunt Tobiam juniorem omnis cognatio ejus, et omnis generatio
ejus. Sepultura Tobiae fidem mundi designat, quo Dominus noster cum
corpore suo, quod est Ecclesia, in requiem intrabit, angelis de
societate hominum gratulantibus, et singulos per diversas mansiones pro
diversitate meritorum collocantibus.
|
|