CAP. III. De mysteriis quae continentur in libro Judith.

Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnabat contra Arphaxat; et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est (Judith I), etc. Quando diabolus perditorum multitudinem suae voluntati subjecit, elevatur cor ejus. Quod propriae assignans virtuti, non divinae permissioni, et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem, quo se amplius credit praevalere per pravam suggestionem. Unde sequitur: Et misit ad omnes, qui erant in Cilicia, et Damasco, et Libano: et ad gentes, quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon: et ad omnes qui habitant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque Hierusalem: et omnem terram Jesse, quousque perveniatur ad montes Aethiopiae. Diabolus per diversas provincias legatos mittit, cum turbas malignorum spirituum ad seducendas gentes per totum orbem dispergit; nec parcit dignitati, nec honori: omnes enim ad gehennam trahere cupit et facere socios perditionis. Fideles quoque securos esse non patitur, qui per Jordanis nomen et Hierusalem significantur. Nec satis est ethnicos absorbere, nisi etiam Christianos possit devorare. Unde Job: Absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habebit fiduciam quod influat Jordanis in os suum, et escae ejus electae (Job. XL). Sed quamvis multos superet, a multis tamen contemnitur. Unde dicitur: Omnes uno ore contra dixerunt.

Tunc indignatus Nabuchodonosor vocavit Holophernem principem militiae suae et praecepit ei, ut omnem terram suo subjugaret imperio (Judith II). Holophernes iste significat principes gentium, qui Ecclesiam persequuntur, aut Antichristum filium perditionis, in quem totus Satanas introibit, ut faciat quae patres sui non fecerunt, et Deum patrum suorum non reputabit, qui adversus omnia regna consurget. Et veniet cum magna multitudine ut conterat, et interficiat, et tabernaculum suum super montem inclytum, et sanctum ponat, ubi divinitus contritus corruat. Hic est bestia cui, juxta Apocalypsim, draco virtutem et potentiam suam dabit (Apoc. XIII): ut adorent omnes draconem, qui bestiae talem dedit potentiam. Cum pertransisset Holophernes fines Assyriorum, venit ad magnos montes Angae, qui sunt a sinistris Ciliciae: ascenditque omnia castella eorum et obtinuit munitionem omnem. Effregit autem potentissimam civitatem Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis. Diversae provinciae, et nomina locorum quae in historia continentur, personarum distinctiones et graduum dignitates designant, ex quibus vindicat sibi diabolus magnam partem, nec pugnae formidat difficultatem; sed grandis potentiae grandem certat efficere ruinam.

Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, et provinciarum, reges ac principes, scilicet Mesopotamiae, et Syriae, et Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holophernem, dixerunt: Desinat indignatio tua circa nos. Melius est ut vivamus, et serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro servitutis nostrae damna patiamur [facimus] (Judith. III). Mesopotamia interpretatur elevatio; Syria, sublimis; Sobal, vanum; Libya, intrantes; Cilicia, caetus vel luctus. Principes igitur regionum illarum, qui legatos suos ad Holophernem pro pace miserunt, signant carnales, qui reconciliati persecutoribus student ut mortis periculum et voluptatis detrimentum evadere possint. De quibus dicitur: Qui vult amicus hujus saeculi esse, inimicus Dei constituitur (Jac. IV). In his enim sollicitudo hujus saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit. Hi enim ferunt nomina provinciarum, qui superbia extolluntur et vanitatem sequuntur. Terram duabus viis ingrediuntur, et coetui lugentium, vel luxuriae suae poenas luentium in inferno sociabuntur, ubi ad calorem nimium, transferentur ab aquis nivium (Job XXIV): et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI).

Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant terram Juda, timuerunt valde a facie ejus (Judith IV). Sic tempore persecutionis timent sancti, ne diabolus et persecutores ab eo directi faciant hoc Ecclesiae et fidelibus ejus quod faciunt caeteris gentibus. Timent ne Ecclesia infirmiori parte expugnetur, et sic aliquod sui detrimentum patiatur. Mittunt in Samariam, id est in eos qui custodire se debent et alios, monita salutis, ne per aditum pravae delectationis, praebeant hostibus ingressum ad intima cordis. Per circuitum mittunt, ut ex omni parte se diligenter praeparent et custodiant. Praeoccupant vertices montium, dum conscendunt et muniunt subtilitatem ingeniorum et sensuum spiritualium. Muris circumdant vicos, dum fide et virtutibus confirmant sibi fideles commissos. Frumenta congregant in praeparationem pugnae, dum studiosius intendunt omnibus lectionibus et meditationibus sacrae Scripturae. Sacerdos quoque Domini Eliachim scribit ad universos, dum spiritualis praelatus omnes erudit, ut obtineant ascensus montium, id est arduitatem virtutum, et angustum iter custodiant, id est subtiles animae sensus diligenter observent. Filii autem Israel omnia, quae sibi sunt imperata, faciunt, dum electi praeceptis majorum obediunt.

Audiens Holophernes, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, vocavit omnes principes Moab et duces Ammon, et dixit eis: Dicite mihi, quis sit populus iste, qui montana obsidet? (Judith V.) Sic quaerere solent persecutores ab invicem, qui sunt tantae constantiae fideles, qui sibi verbo vel facto resistere praesumunt. Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon, respondens, ait: Si digneris audire me, domine, dicam veritatem de populo isto in conspectu suo. Per Achior haeretici designantur, qui, licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera praedicant, quae fidei nostrae concordant. Hi contra Ecclesiam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant. Haeretici enim bona malis permiscent qui semper falsa si dicerent, latere non possent. Sicut qui veneni potum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primum tangatur, ne quod mortiferum est timeatur.

Tunc Holophernes praecepit servis suis, ut comprehenderent Achior, et ducerent eum in Bethuliam, etc. (Judith VI.) Sic summi principes saeculi persecutoribus fidelium sibi subjectis praecipiunt, ut quoslibet confessores Christi, praecones veritatis comprehendant, ut in manum filiorum Israel, id est electorum tradant, quos ipsi perdendos putant. Et ducentes vadunt per campestria, quia cupiunt tales trahere per illicita desideria, in viam latam, quae ducit ad mortem. Contra quos fundibularii, id est sancti praedicatores in montanis, id est in arduitate viae, quae ducit ad vitam consistentes, per manifestam praedicationem exeunt, et sacrae Scripturae verba jaciunt. Sed illi Achior dimittentes ad arborem ligant, quia per diversas tribulationes consortes Christi passionis faciunt. Et reversi sunt ductores ad dominum suum, quia persecutores fidelium, augmento scelerum suorum deteriores semper fiunt. Porro filii Israel descendentes de Bethulia, veniunt ad Achior, quem solventes duxerunt ad Bethuliam. Sic doctores Ecclesiae ad arborem ligatum solvunt, cum catechumenos suos, nec persecutorem, nec mortem timere docent; quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt et ad patiendum instruunt. Hoc autem melius fit, si exemplo Oziae et Charmi principum, qui confortantes Achior, preces devotas cum omni populo effuderunt, magistri Ecclesiae cum caeteris fidelibus auditores suos devotis precibus Domino commendaverint, ut ejus dono habeant, quod humana infirmitas non meretur. Tunc Ozias sumpto consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. Et, vocatis omnibus presbyteris, expleto simul jejunio, refecerunt. Coenam magnam expleto jejunio facit, qui diu animam languidam, et pane verbi Dei jejunam, evangelica doctrina et dapibus virtutum in convivio reficit. Hinc simul advocantur omnes presbyteri, ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur ad fidem percipiendam et observandam neophyti.

Porro, dum Holophernes circuiret per gyrum reperit quod fons, qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret, et incidi praecepit aquaeductum eorum (Judith VII). Sic doctrinam Evangelii, quam ex vivo fonte procedentem, doctores Spiritus sancti gratia illuminati, per oris sui fistulam in sanctae Ecclesiae civitatem introducunt, persecutores fidelium prohibendo, et mortem minando auferunt, ut potus spiritualis indigentia occidant. Tunc ad Oziam congregati omnes viri, feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis: et propter hoc vendit nos Deus in manibus eorum. Isti signant carnales, qui dicunt, Domine, Domine, cor autem eorum longe est a Deo (Isa. XXIX). Sunt ergo in sagena Domini mali pisces usque ad littus futuri judicii, qui praesentis vitae incommoda graviter ferentes, eligunt praesentibus uti deliciis magis quam coelestia bona in futuro sibi reservari, qui magistros suos importunis querimoniis affligunt, et sibi ad luxum saeculi assentire cogunt. Unde sequitur: Et cum fatigati his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent, exsurgens Ozias, infusus lacrymis, ait: Aequo animo estote, fratres: et hos quinque dies exspectamus a Domino misericordiam. Sic quinque sensus corporis, quibus praesens ducitur vita quasi quinque dierum inducias iners doctor expetit: qui corporale solatium auditoribus suis indiscrete promittit, quasi in potestate sua sit summi datoris munificentia, cum magis quidem tribuendi modus in dantis, quam in accipientis potestate consistat. Si autem praesentis vitae negatur solatium, subditos deserunt, ut credentes persecutoribus, corporale devitent supplicium.

Hanc conventionem, Judith, id est Ecclesia respuit (Judith VIII), et contemnit. Judith enim, quae interpretatur confitens vel laudans, Ecclesiam significat, quae Deum vera fide confitetur, et in omnibus operibus ejus laudare non desinit. Et vir ejus Manasses fuit: qui mortuus est in diebus messis hordeaceae. Christus Ecclesiae sponsus, bene Manasses, id est obliviosus vel qui oblitus est, dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinae per consolationem vitae futurae. His in diebus messis hordeaceae, id est electionis plebis Judaicae committit, et apostolos suos praedicare, et manipulo credentium congregare. Venit aestus persecutionis super caput, id est Divinitatem. Caput enim Christi, Deus (I Cor. XI). Inde enim maxime scandalizantur Judaei, quod se esse Filium Dei dicebat (Joan. X). Unde scriptum est: Facit seipsum Deum. Hujus sponsa, ablato sponso; jejunio et orationi operam dat usque ad consummationem saeculi, nec erroribus haereticorum dignatur pollui. Cui vir suus diviserat divitias spiritualis sapientiae, et virtutis, et familiam in gentium multitudinem congregavit. Dixit Judith ad presbyteros: Quod est verbum in quo consentit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit nobis adjutorium? Et qui estis vos, qui tentatis Dominum? non est iste sermo qui misericordiam provocet; sed potius iram excitet, et furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum constituistis ei! Nec tempus, nec modum Domino praescribere debemus; sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam Patrum in oratione dixisse legitur: Fili Dei, sicut vis, et sicut scis, miserere mei. Regnum Dei tantum quaerere debemus: et caetera adjicientur nobis (Matth. VI). Praesens vita fidelibus sit in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, aeterna desideretur in perventione.

Oratorium Judith (Judith IX), quod ad orandum ingressa est, secretum cordis designat, quod, cum Dominum oramus, intrare debemus. Cilicium, asperitatem designat poenitentiae. Cinis. memoriam fragilitatis et mortis. Prostratio, effectum humilitatis.

Pulchritudo Judith (Judith X), spiritalem sanctae Ecclesiae pulchritudinem figurat, et ornatus ejus ornatum Ecclesiae sanctae; quam habet per virtutum exercitationem et bonorum operum exhibitionem denuntiat.

Exarsit Holophernes in concupiscentia Judith, et voluit eam per libidinem suam violare (Judith XII). Persecutores Ecclesiae, integritatem ejus concupiscunt corrumpere. Judith, in castris Holophernis non est polluta escis gentilibus, et sancta Ecclesia inter paganos habitans non contaminatur idolorum sordibus. Judith gladio Holophernis caput illius abscidit, et sancta Ecclesia hostes suos per propriam eorum malitiam perimit.

Judith (Judith XIII), post victoriam cum suis celebravit laetitiam, et Ecclesia sancta superatis vitiis cum hostibus suis, laetitiam celebrabit cum angelis. Fugatio sive peremptio hostium destructionem et damnationem designat impiorum. Abra Judith, fideles adolescentulas figurat quae famulantur Ecclesiae sanctae. Benedictus Dominus, qui creavit coelum et terram; qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum. Laus Ecclesiae non recedet de ore hominum, qui memores sunt ejus, quae per dilectionem, Dei et proximi praesentes tribulationes secura sustinet, fide plena, et spe firma, et eminentiam attendens coelestium praemiorum, ubi sociabitur beatitudini angelorum.

Post victoriam omnis populus venit Jerusalem adorare Dominum, et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas (Judith XVI). Adepta victoria de hostibus suis quisque electus ab omni labe purgatus ingredi properat in supernam Dei civitatem, ubi visio vera pacis, ubi reddat vota sua Conditori.