|
Et factum est postquam percussisset Alexander Philippi Macedo, qui
primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem
Persarum atque Medorum, constituit praelia multa, et obtinuit omnium
munitiones et interfecit reges terrae et pertransiit usque ad fines
terrae, et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in
conspectu ejus, et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis, et
exaltatum est cor ejus, et elevatum: et obtinuit regiones gentium, et
tyrannos, et facti sunt illis in tributum. Et post haec decidit in
lectum, et cognovit quod moreretur; et vocavit pueros suos nobiles, qui
secum erant nutriti a juventute: et dimisit illis regnum dum adhuc
viveret. Et regnavit Alexander duodecim annis, et mortuus est: et
obtinuerunt pueri ejus regnum unusquisque in loco suo: et imposuerunt
sibi omnes diademata post mortem ejus; et filii eorum post eos annis
multis; et multiplicata sunt mala in terra. Et exivit ex eis radix
peccati Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat obses
Romae: regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum. In
diebus illis exierunt de Israel viri iniqui, et persuaserunt multis,
dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos
sunt, quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos mala multa. Et bonus
visus est sermo in oculis eorum. Et destinaverunt aliqui de populo; et
abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent justitias
gentium: et aedificaverunt gymnasium in Hierusalem secundum leges
nationum; et fecerunt sibi praputia, et recesserunt a testamento sancto,
juncti sunt nationibus, et venundati sunt, ut facerent malum. Et
ascendit Antiochus ad Israel, et ascendit Jerosolymam in multitudine
gravi (I Machab. I). Machabaeorum fratrum felicia bella silentio non
sunt relinquenda. Ipsorum namque certamina gloriosa sanctorum designant
agones contra spirituales hostes eorum. Quis enim per Alexandrum Magnum,
qui totum pene mundum subjugavit imperio suo, cum tanta erat donata
dominandi libido, ut nulli in quantum potuit, parceret regno; quis
inquam, per illum significatur, nisi diabolus, qui dixit: In coelum
conscendam; super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte
testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium,
ero similis Altissimo? (Isa. IV.) Hic quippe per suam superbiam, et
calliditatem, et multitudines angelorum secum superbientium, et
progeniem humani generis in primo parente sibi subjecit. Alexander
moriens imperium suum satellitibus suis dimisit, et diabolus in adventu
Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu, suum dominium minui
videns, impiis principibus praesentis saeculi suam malignitatem ad
persequendum credentes inspiravit. Ex quibus exibit radix peccati rex
Antiochus, filius perditionis Antichristus: qui quanto erit potentior,
tanto erit ad persequendum perniciosior. Ad istius impii regis famulatum
pertinent falsi Christiani, haeretici et persecutores Ecclesiae, qui
quotidie ipsam persequuntur. Falsi namque Christiani ipsi sunt qui
disponunt testamentum cum gentibus, quia suis sceleribus concordant
gentibus, et suis pravitatibus repugnant fidelibus. Radix itaque peccati
Antiochus illustris, cum principibus suis persequentur civitatem sanctam
Jerusalem, quia Antichristus cum omnibus iniquis persequetur Ecclesiam.
Sed Mathathias cum filiis suis viriliter resistit, et Christus cum
electis praelatis potenter Ecclesiam defendit. Videamus autem quae sunt
arma, quibus Machabaei nostri contra hostes pugnant, hostes superant, et
suis finibus exagitant. Quae sunt enim arma ista, nisi virtutes, et
opera bona? Habent arma scutum fidei, galeam spei, loricam charitatis,
gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI); habent, et lanceam
orationis, quae sursum ad Dominum erigitur, et in hostem dirigitur;
habent ocreas per diversorum locorum deambulationem; arcum et sagittas
per praedicationem; habent frenum per temperantiam, calcaria per
vigilias et jejunia. In hac autem spirituali militia, est corpus equus;
miles spiritus. Quisquis vero supradictis armis armatus non est, miles
Christi non est quia sine illis non potest Christi esse. Et quisquis
miles ejus non est, hostis ejus est sicut ipse testatur, dicens: Qui
mecum non est, contra me est (Luc. XI). Studeat quisque armis istis
armari; studeat cum Christo praeliari, ut a Christo mereatur post
victoriam coronari.
|
|