Hugo de S. Victore

DE ARCA NOE MORALI LIBRI IV


PROLOGUS.

Cum sederem aliquando in conventu fratrum, et illis interrogantibus, meque respondente, multa in medium prolata fuissent, ad hoc tandem deducta sunt verba, ut de humani potissimum cordis instabilitate et inquietudine admirari omnes simul, et suspirare inciperemus; cumque magno quidem desiderio exposcerent, demonstrari sibi quae causa in corde hominis tantas cogitationum fluctuationes ageret, ac deinde si qua arte, sive laboris cujuslibet exercitatione huic tanto malo obviam iri posset, summopere doceri flagitarent; nos quantum Deo inspirante valuimus, in utroque charitati fratrum satisfacere volentes, utriusque quaestionis nodum ductis tam ex auctoritate quam ex ratione firmamentis solvimus. In collatione autem, quia quaedam specialiter placuisse fratribus scio, ea potissimum stylo commendare volui, non tantum ideo quod ea digna scribi existimem, sed quia quaedam ibi prius inaudita quodammodo magis grata esse cognovi. Primo igitur demonstrandum est, unde tanta in corde hominis vicissitudo oriatur, ac deinceps quomodo ad pacem stabilem mens humana reduci, qualiterque in eadem stabilitate sua conservari possit insinuandum. Et licet hoc proprium divinae gratiae opus esse non dubitem, et non tam humana industria, quam divino munere, et sancti Spiritus inspiratione possideri; scio tamen quod cooperari nobis vult Deus, et sic gratis pietatis suae dona praestat, ut ingratis ea etiam, quae praestiterit saepe subtrahat. Praeterea etiam idcirco non inutile est, et infirmitatis nostrae magnitudinem, et reparationis modum agnoscere, quia qui quanta sibi gratia collata sit nescit, quantas largitori grates debeat non intelligit. Primus itaque homo ad hoc conditus fuit, ut si non peccasset, per contemplationis praesentiam vultui Creatoris sui semper assisteret, ut eum semper videndo, semper amaret, semper amando, semper ei adhaereret, semper ei adhaerendo, qui immortalis est, etiam in ipso vitam sine termino possideret. Hoc ergo erat unum et verum bonum hominis, plena videlicet et perfecta cognitio sui conditoris, plena scilicet secundum illam plenitudinem, quam creatus acceperat, non secundum illam quam post peractam obedientiam accepturus erat. Sed projectus est a facie Domini quoniam propter peccatum caecitate ignorantiae percussus ab intima contemplationis illius luce foras venit, eoque profundius ad desideria terrena mentem inclinavit, quo magis supernorum dulcedinem (quorum jam gustum perdiderat) oblivisci coepit; sicque factus est vagus, et profugus super terram. Vagus videlicet per inordinatam concupiscentiam profugus per peccatricem conscientiam. Cujus voce etiam illud apte subjungitur. Quisquis enim invenerit me, occidet me (Gen. IV). Quia mentem divino desertam auxilio quaecunque tentatio impetierit, subvertit. Cor ergo hominis, quod prius divino amori affixum stabile praestitit, et unum amando unum permansit, postquam per desideria terrena difluere coepit; quasi in tot divisum est, quod ea sunt quae concupiscit. Sicque fit, ut mens quae verum bonum amare nescit, nunquam valeat esse stabilis, quia desiderii sui finem in his quae amplectitur non inveniens, dum semper se desiderio extendit sequens quod consequi non valet, nunquam requiescit; hinc igitur nascitur motus sine stabilitate, labor sine requie, cursus sine perventione, ita ut semper sit inquietum cor nostrum, donec illi adhaerere coeperit; ubi et desiderio suo nihil deesse gaudeat, et ea quae diligit semper mansura confidat. Ecce ostendimus morbum cor fluctuans, cor instabile, cor inquietum. Et causam morbi, amorem videlicet mundi, et remedium morbi amorem Dei, quibus necessario quartum adjungitur, adeptio remedii, scilicet qualiter possimus pertingere ad amorem Dei, sine quo caetera agnovisse aut parum, aut nihil proderit.