|
Inter amorem hujus mundi et amorem Dei haec est differentia, quod hujus
mundi amor in principio dulcis esse videtur sed finem habet amarum. Amor
vero Dei ab amaritudine incipit, sed ultima ejus dulcedine plena sunt.
Quod pulcherrima similitudine evangelicus sermo nobis ostendit, cum de
sponsi nostri nuptiis decantaret, dicens: Omnis homo primum vinum bonum
ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est; tu autem
servasti bonum vinum usque adhuc (Joan. II). Omnis namque homo, id est
carnalis primum vinum bonum ponit, quia in sua delectatione falsam
quamdam dulcedinem sentit, sed postquam furor mali desiderii mentem
inebriaverit, tunc quod deterius est propinat, quia spina conscientiae
superveniens mentem, quam prius falso delectabat, graviter cruciat. Sed
sponsus noster postremo vinum bonum porrigit, dum mentem, quam sui
dulcedine amoris replere disponit, quadam prius tribulationum
compunctione amaricari sinit, ut post gustum amaritudinis avidius
bibatur suavissimum poculum charitatis. Et hoc est primum signum quod
Jesus fecit coram discipulis suis, et crediderunt in eum (ibid.). Quia
inde peccator et poenitens primum de misericordia Dei fiduciam habere
incipit, quod est post longa moeroris taedia sancti Spiritus
consolatione cor suum sentit revelari. Quaeramus ergo quo ad amorem Dei
pertingere possimus, quia ipse colliget, et stabilitet corda nostra,
ipse pacem restituet, et continuam praestabit laetitiam. Nemo autem
amare potest quod nescit, et ideo si Deum amare cupimus primum eum
cognoscere satagamus, praecipue cum ipse talis sit, qui nequeat sciri,
et non amari. Tanta est enim species pulchritudinis ejus, ut qui eum
potuerit videre, non possit non diligere. Homo qui vult alterius hominis
mores et secreta agnoscere, facit se ei familiarem, frequenter in domo
ejus conversatur, et cum iis, qui illi familiares sunt. Et si viderit
ea, quae circa ipsum sunt, honeste et prudenter disponi certior jam de
virtute ipsius efficitur, et amore jam dignum judicat, cujus probitatis
tam aperta se indicia invenisse cognoscit. Et nos igitur inquiramus ubi
habitet Deus, ubi domus ejus sit, interrogemus notos ejus de ipso. Utrum
prudens est, utrum fidelis est, utrum laude dignus est, utrum pius est.
Siquidem humilis est, dignus est. Si domus suae curam bene agit, prudens
est. Si servientes sibi fraudare non novit, fidelis est. Si peccantibus
libenter parcit, pius est. Si afflictis compatitur, misericors est. Si
subjectos non premendo, sed juvando regit, humilis est. Sed fortassis
interrogas ubi ista domus Dei quaerenda sit, ubi inveniri possit? Domus
Dei totus est mundus, domus Dei Ecclesia catholica est, domus Dei etiam
est quaelibet fidelis anima. Sed Deus aliter mundum inhabitat, aliter
Ecclesiam, aliter unamquamque fidelem animam; in mundo est, ut imperator
in regno; in Ecclesia est, ut paterfamilias in domo; in anima est, ut
sponsus in thalamo. Pagani et infideles quique in domo ejus sunt, id est
in regno quia ipse omne quod condidit per divinitatis suae potentiam
tenet et regit; falsi fideles in domo ejus sunt, id est in ecclesia quia
ipse omnibus quos ad fidem vocavit, sacramentorum suorum participationem
credit; fideles vero in domo ejus sunt, id est in thalamo, et ut verius
dicam ipsi domus ejus sunt, quia eos per dilectionem inhabitans possidet
et regit. Omnes in domo ejus sumus per conditionem, qua creavit nos; in
domo ejus sumus per fidem qua vocavit nos in domo ejus; sumus per
dilectionem, qua justificavit nos. Si in domo Dei tantum es per
conditionem, etiam diabolus tecum est. Si in domo Dei es tantum per
fidem, etiam palea cum granis in area tua est. Si autem in domo Dei
fueris per charitatem, beatus es, quia non solum tu in domo Dei, sed tu
domus Dei esse coepisti, ut ipse tecum habitet in te, qui fecit te. Haec
est salutaris mansio, haec sunt tabernacula justorum, in quibus vox
laetitiae et exsultationis semper personat, ubi habitant beati, cujus
decorem, propheta concupivit, cujus inhabitationem optavit, cujus
desiderio flagravit. Si ergo haec mansio in nobis esse coepit, intremus
et habitemus cum eo. Ibi pacem inveniemus et requiem ubi ille habitare
dignatur, cujus locus in pace factus est. Si vero necdum in nobis esse
coepit aedificemus eam, quia si locum ei praeparaverimus ad nos libenter
veniet, qui idcirco fecit nos, ut in nobis habitet Jesus Christus
Dominus noster.
|
|