CAP. II. Quod duobus modis inhabitet Deus cor hominis, et quod multis nominibus dicatur inhabitatio Dei, et inhabitator Deus, et quod arca sit exemplar aedificii spiritualis.

Duobus modis Deus cor humanum inhabitat, per cognitionem videlicet et amorem, una tamen mansio est, quia et omnis qui novit cum diligit, et nemo diligere potest qui non novit. In hoc tamen differre videtur, quod scientia per cognitionem fidei fabricam erigit, dilectio autem per virtutem quasi colore superducto aedificium pingit. Sic autem utrum libet necessarium perspicitur, quia nec splendere potest si non fuerit, nec placere si non splenduerit. Ingredere ergo nunc si secretum cordis tui, et fac habitaculum Deo, fac templum, fac domum, fac tabernaculum, fac arcam testamenti, fac arcam diluvii, vel quocunque nomine appelles, una est domus Dei. In templo adoret psalma Creatorem, in domo veneretur filius patrem, in tabernaculo honoret miles regem, in testamento auscultet assecla praeceptorem, in diluvio imploret naufragus gubernatorem. Totum tibi factus est Deus, et totum tibi fecit Deus. Fecit habitaculum, factus est patrocinium; hoc unum totum est, et totum hoc unum est, domus Dei est, civitas regis est, corpus Christi est, sponsa Agni est. Coelum est, sol est, luna est, stella matutina est, aurora est, tuba est, mons est, desertum est, terra promissionis est, navis est, via in mari est, sagena est, vinea est, ager est, arca est, horreum est, praesepe est, subjugale est, equus est, apotheca est, aula est, thalamus est, turris est, castra est, acies est, populus est, regnum est, sacerdotium est, grex est, pastor est, ovis est, pascua est, paradisus est, hortus est, palma est, rosa est, lilium est, fons est, fluvius est, porticus est, columba est, vestis est, margaritum est, corona est, sceptrum est, thronus est, mensa est, panis est, conjux est, mater est, filia est, soror est. Et ut brevius concludam de hac, et ad hanc, et propter hanc omnis Scriptura factus est. Propter hanc mundus factus est. Propter hanc verbum caro factum est. Deus humilis, homo sublimis. Si hanc ergo habes, totum habes, si totum habes, nihil est amplius, quod exspectes, et requiescit cor tuum. Hujus vero spiritualis aedificii exemplar tibi dabo arcam Noe, quam foris videbit oculus tuus, ut ad ejus similitudinem intus fabricetur animus tuus. Videbis ibi colores quosdam, formas et figuras, quae delectent visum. Sed scire debes, ideo haec posita esse, ut in eis discas sapientiam, disciplinam atque virtutem, quae exornent animum tuum. Et quia haec arca Ecclesiam significat, ecclesia autem corpus Christi est, ut evidentius exemplar tibi fiat, totam personam Christi, id est caput cum membris in forma visibili depinxi, ut cum totum videris, quae deinde de parte dicuntur facilius intelligere possis. Talem autem personam hanc exprimere tibi cupio qualem Isaias so vidisse testabatur, et idcirco ejus ipsius verba in medium proferam, atque ex ipsis quod tibi demonstrare volo sumam, ut quod dicit littera probet propheta. Ait ergo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isai. VI). Excelsum est quod situm est in sublimi, elevatum est quod de inferioribus translatum est ad superiora. Solium ergo excelsum sunt angelici spiritus, solium elevatum animae sanctorum de hujus mundi voragine translatae ad gaudia supernae pacis. Et quia utrisque praesidet Deus, ideo sedere perhibetur super solium excelsum et elevatum. Quod vero in sequentibus dicitur: Plena est omnis terra majestate ejus (ibid.), per terram omnis corporea creatura significatur, quae plena est majestate Dei. Quia divina essentia sicut spirituali creaturae per cognitionem praesidet, ita corpoream creaturam regendo atque disponendo implet. Quod ergo alibi dicitur:

“Coelum et terram ego impleo.”

Et rursum: Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum (Isa. LXVI); hoc hic dicitur: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, deinde: Plena est omnis terra majestate ejus, et ea quae sub ipso erant replebant templum (Isa. VI). Templum est angelici sive humani intellectus capacitas, quod scilicet templum impletur ab his quae sub eo sunt. Quia tanta est divinorum operum immensitas, ut ad ea perfecte comprehendenda nullius creaturae intelligentia sufficiat. Implet cor nostrum consideratio eorum non comprehenditur a corde nostro immensitas eorum. Quomodo ergo factorem operis comprehendere valebimus, qui ipsum opus factoris ad plenum capere non valemus? Possumus etiam dicere quod solium hoc excelsum et elevatum, in quo sedet Deus, aeternitas sit deitatis, quia de ipso solo dicitur: Qui habitat aeternitatem (Isa. LVII), non quod aliud sit Deus, et aliud aeternitas ejus, sed quia solium regnantium est, et ideo recte in solio aeternitatis sedere perhibetur, quia sicut essentiae ejus, ita etiam omnipotentiae ipsius nec principium nec finis invenitur. Semper fuit, semper omnipotens fuit, semper in se, et a se plenus, et perfectus fuit, nec tamen redundans. Dicat ergo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, quia virtus divinitatis omnem creaturam et aeternitate praecedit, et dignitate transcendit, et potestate disponit. Sequitur: Et ea, quae sub ipso erant, replebant templum. Templum in hoc loco intelligi potest circuitus temporum et ambitus saeculorum. Tempora namque dum cursu suo in seipsa redeunt, quasi quemdam templi ambitum gyrando circumscribunt. Quid ergo dicit: Ea, quae sub ipso erant replebant templum, sic intelligendum est, quod omnia saeculorum tempora plena sunt operibus Dei, et omnis generatio narrat mirabilia ejus. Vel sic legi potest. Ea, quae sub ipso erant, implebant templum, id est ea, quae implebant templum sub ipso erant, quia quidquid temporaliter volvitur, intra et infra aeternitatem invenitur, immensitas enim aeternitatis temporales angustias intra se claudit, quia et prius tempore est, quod nunquam coepit, et posterius tempore, quod finem nescit. Et supra tempus est, quod mutabilitatem non recepit. Seraphim stabant super illud (Isa. VI), Duo seraphim duo sun. Testamenta. Et pulchre seraphim, quod interpretatur ardens, divinam Scripturam significat, quae eos quos per cognitionem prius illuminaverit per amorem postmodum fortiter ardere facit. Dum enim menti nostrae quod desiderare debeat ostendit, prius eam illuminat, ac deinde ardentem facit. Ardet ergo quia ardentes facit, sicut alibi lucere dicitur quia illuminat, de hac enim, Petrus apostolus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I). Et fortassis secundum hanc similitudinem qua ipsi Scripturae attribui solet quod ipsa in cordibus efficit audientium, hoc dictum est: Seraphim stabant super illud. Surgit enim cum nos erigit, ambulat cum nos perficere facit, stat cum nos in bono proposito figit. Sed inquirendum est quare super solium Deus sedere dicitur, et seraphim super solium non sedere, sed stare perhibentur. Et quia superius duobus modis hoc solium interpretati sumus, secundum utrumque modum expositionem adaptare debemus. Si ergo per solium Dei spirituales creaturas accipimus, recte super solium Deus sedens describitur quia dignitas deitatis ut sit super omnia nec virtute proficit, nec sapientia crescit, cum plenitudo augeri possit, nec aeternitas variari; mens vero humana quoties per cognitionem sacrae Scripturae illuminata ad coelestia contemplanda sublevatur, si ipsos quoque angelorum chorus transcendens usque ad praesentiam conditoris sui profecerit, super solium quidem ascendit, sed tamen stat non sedet, quia illuc proficiendo per laborem venit, ubi per naturam manere non habuit. Stare namque laborantis est, sedere quiescentis, et ideo super solium nos stamus. Deus sedet, quia esse incipimus per gratiam, ubi ipse est per naturam. Similiter si per solium aeternitatem Dei intelligimus nos super solium stamus, quia ejus immortalitatem non nisi per mortis laborem pervenire possumus, et qui ex conditione fine obnoxii sumus, ex adoptione aeternitatis haeredes efficimur.

Sex alae uni, et sex alae alteri (Isa. VI), id est utrumque sex alas habebat, quae juncta binae et binae tria paria alarum faciunt. Utrumque duabus (Ibid.) corpus suum tegit non domini, hoc est primum par. Utrumque duas extendit, alteram ad tegendum caput non suum sed Domini, alteram ad tegendos pedes non suos sed Domini, hoc est secundum par. Utrumque duabus volat alter ad alterum, hoc est tertium par. Si ergo seraphim Scripturam sacram significat, tria paria alarum tres sunt intellectus ejusdem Scripturae, id est historia, allegoria, tropologia, quae singula idcirco bina sunt, quia singula ad dilectionem Dei et proximi legentium animos accendunt. Duae alae, quae corpus seraphim tegunt, historia est, quae per velamen litterae mysticos tegit intellectus. Duae alae, quae usque ad caput et pedes Domini extenduntur, allegoria est; quia cum mystica divinae Scripturae discimus, usque ad ipsius divinitatis agnitionem, quae ante omnia, et post omnia est, per illuminationem mentis penetramus. Sed sciendum est quod alae extensae usque ad caput, et pedes attinguntur, sed utrumque tangentes tegunt, quia quoties ad ejus aeternitatem cogitandam per excessum mentis rapimur, nullum in eo principium aut finem invenimus. Sed hac eadem ala nobis caput ejus velamus, quia qualiter in eo nullum sit principium comprehendere non valeamus. Alam ad pedes extendimus, dum eum post omnia esse non tempore, sed aeternitate consideramus. Sed pedes tegimus, dum in eo finem non invenimus. Tangendo ergo caput ejus, et pedes tegimus, quia quanto magis ejus aeternitatem mens humana investigare nititur, tanto magis incomprehensibilem esse miratur. Quod autem in Isaia scriptum non est velabant caput ejus, sed scriptum est: Velabant faciem ejus (Ibid.), eo modo intelligi debet, quo dictum est ad Moysem: Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII). Illa quippe plena cognitio divinitatis, quae sanctis in aeterna vita promittitur, de qua dicit Apostolus: Videbimus eum facie ad faciem (I. Cor. XIII), et rursus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (ibid.). In hac adhuc mortalitate degentibus velata est, et abscondita. In illa autem vita aeterna non velata, sed revelata est et manifesta, sicut Dominus in Evangelio de beatis angelis testatur: Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII). Quia ergo ad praesentem tractatum magis pertinebat, ut facies nuda remaneret, verba prophetiae non mutantes, sed praetermittentes ut verum sit, quod nullum in Deo principium comprehenditur, caput desuper velamus, et ut stare possit quod dicitur: Angeli eorum semper vident in coelis faciem Patris, faciem apertam relinquimus; caetera quoque, quae hic aliter dicuntur, non ad prophetiam, sed ad picturam referenda sunt.

Duabus alis volabant (Isa. VI). Istae duae alae, quibus volabant seraphim, tropologiam significant, quia dum per lectionem divinae Scripturae ad bona opera instruimur, quasi quibusdam alis ad alta sublevamur. Quibus etiam volamus alter ad alterum, dum per studium bonae operationis nos invicem exhortamur. Volantes autem Sanctus, sanctus, sanctus, clamamus, si per bona opera nostra non nostram, sed Patris nostri, qui in coelis est, gloriam amplificare satagimus. Quid est enim: Sanctus, sanctus, sanctus (ibid.) clamare, nisi Creatoris gloriam, quam agnovimus intus, in aperto praedicare? His breviter explanatis ea, quae sequuntur, deinceps tractare incipiamus. Restat enim ut postquam ostendimus quid sibi vult, quod caput Domini, et pedes ejus nobis abscondita esse leguntur, etiam quid de reliquo corpore cogitandum sit demonstremus. Si ergo caput Dei dicimus esse quod fuit ante constitutionem hujus mundi, et pedes ejus quod futurum est post consummationem saeculi, recte longitudinem corporis ejus accipimus, quod inter principium et finem medium est spatium temporis. Caput ergo et pedes teguntur, quia prima et novissima investigare non possumus. Corpus apparet, quia ea quae media in hoc praesenti saeculo geruntur, videmus. Hoc corpus est Ecclesia, quae coepit a principio mundi, et usque ad finem saeculi durabit. Haec est arca, de qua loqui proposuimus, quae a capite usque ad pedes pertingit, quia a principio usque ad finem per successionem generationum sancta Ecclesia se extendit. Sed sciendum est quod sicut in persona hominis alia sunt circa corpus ejus, et neque in corpore sunt, neque de corpore, ita etiam est in corpore Christi, id est Ecclesia, quae habitat in medio pravae nationis, et dum assultus infidelium excipit, quasi quibusdam fluctibus procellosis foris arca tunditur; dum vero a falsis fratribus tribulationem sustinet, quasi quibusdam noxiis humoribus intus corpus torquetur. Quaecunque ergo corpori contraria sunt sive intus sive extra sint, non sunt de corpore. Quod autem brachia Domini hinc inde complectuntur omnia, hoc significat, quod sub ejus potestate sunt universa, et nemo manum ejus vel dextram ad praemium, vel sinistram ejus effugere potest ad supplicium. Cur ergo amplius membra de salute corporis sollicita sint, quae talem capitis potestatem agnoverunt? Ipse novit quid expediat corpori suo, qui et per compassionem sentit periculum, et per potestatem praestat remedium. Ipse est, qui in mari viam ponit, quia corpus suum, id est Ecclesiam suam, quasi arcam in diluvio, sic inter hujus vitae procellas regens usque ad portum quietis aeternae perducit. Si ergo salvari cupimus, oportet nos intrare hanc arcam. Et sicut supra dixi, hanc, arcam in nobis debemus facere, ut possimus intra nos in ea habitare. Non enim sufficit si extra nos in ea sumus, si non etiam didicerimus qualiter in nobis habitare eam debeamus. Ad quod nobis tria principaliter consideranda sunt, primum qualiter eam debeamus aedificare in nobis, secundum qualiter eam debeamus intrare in nobis, tertium qualiter eam debeamus habitare in nobis.

Sed ecce dum de una arca loqui proponimus, ita per consequentiam rerum ducitur mens nostra, ut jam non de una tantum, sed de quatuor loquendum nobis videamus. E quibus duae visibiles exterius visibiliter factae sunt, duae autem invisibiles invisibili structura intus invisibiliter fiunt. Prima est, quam fecit Noe securibus et dolabris ex materia lignorum et bitumine. Secunda est, quam fecit Christus per praedicatores suos ex collectione populorum in una fidei confessione. Tertia, quam sapientia quotidie aedificat in cordibus nostris ex jugi legis Dei meditatione. Quarta est, quam mater gratia operatur in nobis ex confoederatione multarum virtutum in una charitate. Prima est in te, secunda in fide, tertia in cognitione, quarta in virtute. Primam vocemus arcam Noe, secundam arcam Ecclesiae, tertiam arcam sapientiae, quartam arcam matris gratiae. Quodammodo tamen una ubique arca est, quia unica ubique similitudo est, et non discrepare debet in nomine, quod non discrepat in proprietate, una est forma, diversa materia, quia quod est in ligno, hoc est in populo, et quod est in mente, idem est in charitate. Nos tamen specialiter de arca sapientiae loqui suscepimus, et idcirco reliquarum trium expositionem breviter transcurremus, ut in explanatione hujus postmodum liberius morari valeamus.