|
Qui studiosius indagare cupiunt earum rerum veritatem, quae de arca Noe
secundum litteram referuntur, duo praecipue inquirere debent, videlicet
formam et quantitatem arcae. Et de forma quidem sic dicit Origenes:
|
“Ego puto quantum ex his quae describuntur apparet, quatuor angulis ex
imo consurgentem eisdemque paulatim usque ad summum in augustum
attractis in spatium unius cubiti fuisse collectam.”
|
|
Cui sententiae plura refragari videntur, primum quod haec forma ad
natandum non videtur esse idonea. Constat namque tantae molis machinam,
tot et tantis onustam animalibus, atque cibariis, nequaquam ita potuisse
supernatare venientibus aquis, ut non ex magna parte sui deorsum
premeretur; cujus rei experimentum adhuc capere possumus in navibus
magna gestantibus onera. Si ergo, ut dicitur, statim ab imo contrahi
coepit, ut intumescentes fluctus latera hinc inde inclinantia non
repellerent, sed exciperent, et non tam aquae arcam, quam arca aquas
portaret? quomodo fieri poterat, ut non tota statim ad ima descenderet;
rursum cum dicit. Pones ostium in latere deorsum (Gen. VI). Per latus
deorsum videtur significare parietem lateralem ad differentiam lateris,
quod sursum erat in tecto, in quo fortassis fenestra posita fuit. Et
iterum dicit: Aperiens Noe tectum arcae (Gen. VIII), satis consequenter
innuit ipsam arcam deorsum habuisse parietes, quibus superpositum fuit
tectum, quod erat supremae mansioni, in qua homo morabatur, contiguum.
Propter has, et alias hujuscemodi causas, videtur nobis quod in ipsa
arca parietes in quatuor partibus fuerint erecti quibus tectum
superpositum in cacumine suo ad mensuram unius cubiti contraheretur.
Cujus autem altitudinis fuerint parietes ipsi, hoc auctoritas non dicit,
sed tamen quantum conjicimus altitudo parietum usque ad fundum quartae
mansionis extendebatur. Affirmant namque doctores ostium arcae inter
secundam et tertiam mansionem locatum, ita ut lumen ejus fundo tertiae
mansionis esset contiguum. Introitus autem ejus sursum in latere ejusdem
mansionis excisus, ita ut ab ostio duae quidem mansiones deorsum essent,
tres vero sursum. Et unam dicunt ad fimum animalium recipiendum
ordinatam, secundam ad cibaria eorum. In tertia fuisse indomita
animilia, in quarta mitia animalia, in quinta (quae suprema erat)
homines et volatilia. Et verisimile est, quod duae illae inferiores
mansiones natante arca deorsum inter aquas premerentur. Tertia vero, in
qua animalia erant, quae spiramento aperti aeris eguerunt, prima supra
aquas emineret, ita ut foris per aquam ad arcam ascendentibus ostium
fere per planum occurreret. Et secundum hunc modum fortassis dictum est:
Pones ostium deorsum. Vel deorsum ideo quia in quacunque mansione
poneretur, deorsum erat, ut arca intrantium pedes exciperet.
Si vero quaeritur utrum aequalis fuerit altitudo singularum mansionum
necne, nos quidem ex auctoritate probare non possumus, quid inde
sentiendum sit. Interim tantum, quod auctoritati contrarium non sit,
nobis concedi postulamus. Volumus enim sic distinguere, ut primae
mansioni demus in altitudine, quatuor cubitos, secundae quinque, tertiae
sex, quartae septem, quintae octo, et sic altitudo parietum quindecim
habebit cubitos, et quindecim altitudo tecti.
In parietibus hujus arcae foris facti erant nidi sive mansiunculae quasi
ad ipsos parietes affixi, ita ut introitus eorum extrinsecus pateret,
ipso pariete integro permanente intrinsecus. Et hos nidos dicunt factos
esse propter illa animalia, quae nec semper in aqua nec semper in arida
degere possunt, sicut est lutra et vituli marini. Haec de forma arcae
dicta sunt.
De quantitate dicitur: Trecentorum cubitorum erit longitudo,
quinquaginta latitudo, tringinta altitudo (Gen. VI). Sed sunt qui
dicant, quod haec magnitudo ad tot genera animalium, et ad eorum cibos,
quibus per annum integrum vescerentur, capiendos non sufficeret. Quam
quaestionem doctores hac ratione solvunt. Aiunt namque quod Moyses, qui
ut de eo Scriptura testatur omni sapientia Aegyptiorum fuerat eruditus,
secundum autem geometricam, quam praecipue Aegyptii callent, cubitorum
numerum in hoc loco posuit, qua in sex cubitis unus deputatur. Quae
utique ratio si observetur in hujus arcae mensura, invenientur tanta
spatia longitudinis, et latitudinis, et altitudinis, quae vere totius
mundi reparanda germina, et universorum animantium capere potuerint re
divina seminaria. Sciendum quoque est, quod illa animalia, quae non de
coitu generantur, sed de humore terrae vel cadaverum, sive cujuslibet
alterius rei corruptione, vel illa, quae ex commistione diversi generis
nascuntur, ut muli et burdones, necesse non fuit in arca contineri. Ex
quibus colligitur non fuisse impossibile, ut reliquorum omnium
animantium seminaria reparanda tantae capacitatis locus contineret. Si
autem libet diligentius inquirere ea, quae ad geometricalium dimensionum
rationem pertinent, magna hic horum elucet disciplina, ex quibus nos
pauca causa brevitatis perstringimus. Digitus est pars minima agrestium
mensurarum propriam appellationem habentium. Quidquid enim digito minus
est a partibus respondemus, ut est secunda, tertia vel quarta pars. Per
quem videlicet digitum sic mensuramus, ut per transversum pollicem
pollici lateraliter conjungentes radices unguium recta linea respondere
faciamus. Et haec ratione quatuor digiti faciunt palmum unum, quatuor
palmi faciunt pedem unum. Pes et dimidius cubitum parvum, sex parvi
cubiti cubitum magnum, et sic magnus cubitus habebit novem pedes. Parvus
sesqui pedem. Longitudo ergo trecentorum cubitorum magnorum habebat
parvos cubitos mille octingentos. Pedes duo millia, et septingentos.
Palmos autem decem millia et octingentos, digitos vero quadraginta tria
[duo] millia ducentos. Rursus quinque pedes faciunt passum unum, centum
viginti quinque passus stadium unum, octo stadia milliare unum. Ac per
hoc patet, quod haec arca in longitudine sua habuit passus quingentos
quadraginta, et stadia quatuor (id est dimidium milliare) et quadraginta
passus. Simili ratione possunt ista in latitudine et altitudine
reperiri. Quod si etiam scire delectat, quod quadratorum, sive pedum,
sive cubitorum fuerit embadion, id est arca, multiplica majus latus per
minus, et quot a summa inde excreverit, tot quadratorum erit arca. Verbi
gratia: Dic quinquagies trecenti fiunt quindecim millia, tot cubitorum
quadratorum est arca. Et sic de aliis: Si hujus tetragoni diagonalem
lineam quaeris, haec tibi sit regula. Multiplica utrumque latus, id est
majus, unumquodque per se, ac deinde illius summae, quae inde excrescit,
in unum coacervatae latus quaere, et hoc prodiagonio habeto. Verbi
gratia. Dic trecenties trecenti fiunt nonaginta millia: Dic quinquagies
quinquaginta fiunt duo millia quingenti. Hujus summae latus est trecenti
quatuor et semis unum, hoc est non integrum. Si dimidium hujus sumis,
habes centum quinquaginta duo et semis uno minus. Haec est, quae
extenditur ab angulo usque ad medium. Si hanc habueris pro base, et in
medio arcae in altitudinem tringinta cubitorum ratetum erexeris, et de
ipso rateto a supremo tertiae mansionis sursum quindecim sumpseris, et
hoc pro rateto habueris, eique pedetenus hanc basim secundum
geometricalem regulam comparaveris, videbis mirabili ratione omnes
angulares hypotemisas in mensuram centum quinquaginta duorum, et semis
provenire. Similiter si basim a fronte hinc inde venientem cum rateto
contuleris, videbis etiam hypotemisas a frontibus procedentes in centum
quinquaginta duo semis porrigi. Quae autem a lateribus veniunt
hypotemisae in viginti octo, et semis extendentur habentes bases viginti
quinque cubitorum. Regula inveniendi hypotemisam haec est ut ratetum in
se multiplices, similiter basim in se, et has summas simul componas, et
illius numeri, qui inde excrescit latus pro hypotemisa habeto. In hac
autem arca hypotemisae vicem gerunt tigna oblique ab imo ad superiora
porrecta.
Ratenus est stylus in medio arcae erectus usque ad supremum cubitum.
Basis est linea jacens ab angulo arcae usque ad ratetum porrecta.
Diagonalis linea vocatur, quae protenditur ab angulo in angulum illi
oppositum. In trigonis his, et tetragonis multa alia invenies ad
subtilitatem geometricae disciplinae pertinentia, quae omnia nos propter
fastidium declinamus. Sunt alii, qui dicunt in arca non fuisse nisi tres
mansiones, et ex his unam semel cameratam, mediam bicameratam, supremam
tricameratam; et aiunt has distinctiones mansionum Scripturarum
appellasse caenacula; ipsas autem mansiones tres tristega. Et hanc
formam nos idcirco potius quam reliquas depinximus, quia non facile
altitudinem parietum in plano demonstrare potuimus. In hac enim forma
tigna hinc inde surgentia paulatim contrahuntur donec in cacumine ad
unius cubiti mensuram conveniunt.
|
|