CAP. IV. De arca Ecclesiae, seu Ecclesia.

Haec secundum litteram dicta sunt de arca Noe. Restat nunc ut videamus, quae sit arca Ecclesiae, vel ut expressius loquar, ipsa Ecclesia arca est, quam summus Noe, id est Dominus noster Jesus Christus, gubernator, et portus inter procellas hujus vitae regens per se ducit ad se. Trecentorum cubitorum longitudo, praesens saeculum designat, quod tribus temporibus decurrit, id est tempore naturalis legis, tempore scriptae legis, tempore gratiae, per quae sancta Ecclesia a principio mundi usque ad finem, a praesenti vita ad futuram gloriam tendit. Quinquaginta cubitorum latitudo universos fideles significat, qui sub uno capite sunt constituti, id est Christo. Nam quinquaginta constat ex septies septem, id est quadraginta novem, qui numerus universitatem fidelium designat, et uno superaddito, quod significat Christum qui est caput Ecclesiae suae (Ephes. V), et finis desideriorum nostrorum. Propter quod in uno cubito consummatur. Altitudo tringinta cubitorum significat tringinta volumina divinae paginae, id est viginti duo Veteris Testamenti, et octo Novi, in quibus summa omnium continetur, quae Deus vel fecit vel facturus est propter Ecclesiam suam. Tres mansiones significant tres ordines fidelium, qui sunt in sancta Ecclesia, quorum primi utuntur mundo, licite tamen. Secundi fugiunt et obliviscuntur mundum. Tertii jam obliti sunt mundum, et ii sunt propinqui Deo. Quod in superioribus arca contrahitur, in inferioribus dilatatur, hoc significat, quod in sancta Ecclesia major est numerus carnalem vitam ducentium quam spiritualium, ita ut semper quanto perfectiores, tanto sint pauciores. In supremo ad unius cubiti mensuram arca contrahitur, quia Christus caput Ecclesiae suae, qui est Sanctus sanctorum, per naturam consimilem inter homines est et per virtutem singularem supra homines est. Centum anni, in quibus aedificata est arca, idem significant quod centum cubiti. Nam centum anni significant tempus gratiae, quia sancta Ecclesia, quae ab initio mundi coepit, in tempore gratiae per immolationem Agni immaculati redemptionem accepit. Tunc namque fabricata est arca, quando de latere Christi in cruce pendentis in sanguine et aqua profluxerunt Ecclesiae sacramenta. Quando Agnus immolatus est, tunc est sponsa Agni nata. Quando Adam soporatus est, tunc Eva fabricata est (Gen. II). Ascendit sponsus noster thalami sui lectum, dormivit, moriendo exhibuit quod ab initio profuit, fecit quod ab initio fuit. Vide an idem dicere velit Scriptura, quando loquitur de fabricatione hujus arcae, hoc est Ecclesiae. Quid dicis? A. In libro, inquit, vitae Agni qui occisus est ab origine mundi (Apoc. XIII). Qui est hoc? In fine saeculi in carnem venit Filius Dei, permisit se crucifigi pro salute hominum, permisit se occidi, permisit se immolari. In fine ergo saeculi occisus est Agnus, semel enim tantum est occisus, et quomodo stare potest quod dicitur occisus est ab origine mundi? Nunquid prius potuit occidi quam incarnari? Nihil adhuc mortale habuit, et quomodo mori potuit? Quod si ab initio occisus est, prius occisus est quam incarnatus est. Si ab initio occisus est, non jam semel, sed saepe, imo semper occisus est. Nam quod ab initio fuit, semper fuit; et quod ab initio. est, semper est. Sed fortasse si dixeris, occisus est ab initio, id est, iis qui fuerunt ab initio, hoc est ad redemptionem, ad salutem, ad reconciliationem eorum, qui fuerunt ab initio, ita ut per hoc quod dicitur ab initio determines non tempus occisionis sed salutis, jam inconveniens nullum erit, si et semel, et ab initio dicatur esse occisus. Prius etiam mors ejus profuit, quam fuit prius promissio, ac deinde exhibitio. Ab initio ergo saeculi occisus est, quia ab initio saeculi illi fuerunt, pro quibus in fine saeculi occisus est. Sed tamen quando induit decorem, id est carnem immaculatam, carnem impollutam, carnem speciosam de virgineis membris assumpsit, et praecinxit se fortitudine, id est per crucis trophaea aerias potestates debellavit, ex tunc parata est sedes ejus ex tunc redempta est ecclesia ejus, extunc reducta est ovis, quae perierat, extunc coelestis regni aditus patefactus est, qui prius clausus fuerat. Vides ergo nunc quomodo arca et trecentorum cubitorum longa est, et tamen non trecentis, sed centum annis fabricata est, quia Ecclesia, quae ab initio saeculi fuit, in fine saeculi redempta est. Quod vero sexies longa est ad latitudinem suam haec arca, et decies ad altitudinem, suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit; nam et ipsa corpus ejus est. Corporis enim longitudo a avertice usque ad vestigium sexies tantum habet quantum latitudo, quae est ab uno latere usque ad alterum latus, et decies tantum quantum et altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso in ventrem, velut si jacentem hominem metiaris supinum sive pronum, sexies tantum longitudinis est a capite usque ad pedes, quantum latus a dextra in sinistram, vel a sinistra in dexteram, et decies quantum latus a terra. Sexies est numerus quinquagenarius in trecentis, et sex aetates sunt in tribus temporibus saeculi. Vel trecenti significant fidem Trininatis, vel crucem propter Tau, quod in numeris trecentos significat, et adhuc apud suos formam retinet crucis. Quinquaginta remissionem peccatorum designant, triginta mensuram aetatis plenitudinis Christi. Secundum illam sententiam, qua intrinsecus altitudinem arcae distinguimus in quinque mansiones, arca est Ecclesia, et quinque mansiones sunt quinque status, tres praesentis vitae, et duo futurae. Primus status est illorum hominum, qui dicuntur carnales, de quibus dicit Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Secundus status est illorum hominum, qui vocantur animales, de quibus dicit rursum: Animalis homo non percipit ea quae sunt Dei (I Cor. II); tertius status est spiritalium, de quibus ait: Spiritualis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (Ibidem); quartus status est animarum exutarum a corpore; quintus status est in anima et corpore resurgentium, qui supremus est, et cubito supremo contignus. Quod res inferiores mansiones secundum altitudinem parietum in directum ascendunt, et versus supremum cubitum non inclinantur, hoc significat, quod quantumlibet in hac vita proficimus, adhuc tamen a facie conditoris nostri quasi aversi sumus, quia et per meritum ascendimus, sed per praesentiam contemplationis ad ipsum non inclinamur. Unde recte in Canticis canticorum sponsa dilectum suum post parietem stare (Cant. II) commemorat, quia quandiu hujus corruptionis tegmine circumdamur, quasi quodam pariete interposito ab ejus facie prohibemur. Quarta autem et quinta mansio in ascensu suo ad unum colliguntur, quia animae sanctorum et nunc deposito carnis onere in contemplatione sui conditoris laetantur, et cum iterum corpora sua immortalia et impassibilia receperint, tunc plenius et vicinius ei per contemplationis praesentiam adhaerebunt. Quod enim arca in tecto suo sursum in unum colligitur, quid aliud significat, nisi quod cum ab hujus vitae tenebris educti fuerimus, tunc omnium desideriorum nostrorum finem ad unum referemus, quoniam sicuti est, Deum videre coepimus, ut jam nil libeat, nisi ejus faciem sine intermissione intueri, ejus dulcedine sine fastidio satiari, ejus amore sine defectu perfrui. Hoc est enim ad ipsum tendere, et ad ipsum pertingere, semper eum et per desiderium quaerere, et per cognitionem invenire, et per gustum tangere. Illi mansioni, quae fundo erat contigua, deputatus erat fimus animalium, qui recte vitam carnalium exprimit, quoniam ii qui carnis desideriis inserviunt, quid aliud quam putredo fiunt? Secunda abhinc mansio continet cibaria animalium, per quae convenienter designantur ii, qui in sancta Ecclesia quemdam medium statum tenent, qui neque prorsus per illicita desideria carni succumbunt, neque per contemptum mundi ad dignitatem spiritualium pertingere possunt. Hi autem dum a spiritualibus spiritualibus spirituali comparantes pro erogatione verbi Dei doctoribus suis terrenae substantiae subsidia reddunt, quid aliud quam sanctorum animalium apotheca fiunt? Tertia denique mansio animalia quidem tenet sed immansueta, per quae designatur vita spiritualium, qui quandiu in hac corruptione tenentur, et legi Dei per rationem subjecti sunt, et tamen in sua carne portant per quod adhuc legi contradicunt. Animalia ergo sunt, quia vivunt per rationem mentis, sed immansueta per illicita desideria carnis. In quarta mansione sunt mitia animalia, quia sicut dicit Apostolus: Qui mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI). Et secundum Prophetae sententiam. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Psal. CXLV). Quoniam ubi a vinculis carnis corruptibilis exeunt, deinceps ab illicitis desideriis mansuescunt. Quintam mansionem homo tenet, et volatilia. Per hominem designatur vivacitas rationis, et intelligentiae, in volatilli exprimitur agilitas incorruptibilis naturae. Quando ergo mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc vestierit incorruptionem (I Cor. XV), tunc mente pariter, et corpore spiritales effecti, secundum modulum nostrum, et per mentis illuminationem omnia sciemus, et per corporis incorruptibilis levitatem ubique esse poterimus. Volabimus mente per contemplationem, volabimus corpore per incorruptionem. Discernemus mente, et, ut ita dicam, discernemus et corpore, quando ipsi sensus nostri corporei vertentur in rationem, ratio in intellectum, intellectus transibit in Deum, cui nos conjungemur per unum mediatorem Dei, et hominum Dominum Jesum Christum.

Quod autem forma arcae desuper ad similitudinem curtae pyramidis usque ad summum cacumen non pervenit, hoc significare potest, quod quid infra Deum est, minus perfecto est, quia et ipse redemptor noster secundum formam susceptae humanitatis minor patre est, et ipse hoc Patri per obedientiam subjicit, quod ipse a Patre per aequalitatem majestatis non accepit. Si quis autem voluerit indagare mysteria numerorum, quos supra in altitudine unius cujusque mansionis distribuimus, videbit congrue quaternarium primae mansioni deputatum. Quia enim corpus humanum ex quatuor elementis componitur, ex quatuor humorum complexione compaginatur, recte carnalium vita, qui voluptatibus corporis deserviunt, per quaternarium exprimitur. De hinc quinarius propter quinque sensus apte animales homines figurat, qui quamvis flagitiis carnalibus turpiter non subjaceant, quia tamen quae sit delectatio spiritus non noverunt, ea quae foris ad delectationem sensuum pertinent, sequuntur et diligunt. Senarius propter perfectionem operum spiritualibus congruit. Septenarius, quia requiem significat, animarum est in spe requiescentium et praestolantium gloriam resurrectionis. Octonarius, quia signum est beatitudinis, illis convenit, qui jam receptis corporibus beata immortalitate laetantur. Est adhuc aliud quod dicere possumus de tribus primis mansionibus, habet namque unusquisque nostrum tres voluntates in se, quarum prima est carnalis, secunda animalis, tertia spiritualis. Carnalis voluntas est laxare frena concupiscentiae desideriis carnalibus per omnia sine retractione obedire. Legi non subesse, neminem timere, quidquid libeurit facere. Cui econtrario concupiscentia spiritus adversata ita desiderat tota spiritualibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere. Inter has igitur utrasque concupiscentias animae voluntas in meditullio quodam temperatiore consistens, nec vitiorum flagitiis oblectatur, nec virtutum doloribus acquiescit; sic quaerens a passionibus tempererare carnalibus, ut nequaquam consentiat dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, donum castitatis desiderans obtinere absque castigatione vel maceratione carnis, sine vigiliarum labore cordis puritatem acquirere; humilitatem Christi sine honoris mundani jactura exhibere. Postremo sic vult futura consequi bona, ut non amittat praesentia Quae voluntas nunquam nos ad perfectionem veram perduceret, sed in tempore quodam teterrimo collocaret, nisi hunc tepidissimum statum intrinsecus haec insurgentia bella dirumperent. Nam cum huic voluntati famulantes volumus nosmetipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgentes, nequaquam nos in illa, qua delectamur, teporis puritate innoxia stare permittunt, sed ad illam, quam horremus, frigidam et plenam sentibus vitiorum pertrahunt viam. Rursum cum succensi fervore spiritus opera carnis volumus exstinguere sine ullo respectu fragilitatis humanae, et nosmetipsos totos ad immoderata virtutum studia cordis elatione conferre, imbecillitas carnis interpellans ab illa reprehensibili nimietate spiritus revocat, ac retardat, et ita fit utraque concupiscentia tali colluctatione alterna sibimet repugnante, ut animae voluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere, nec virtutum laboribus vult desudare, quodam justo moderamine temperetur, quadam aequalitatis libra in statera nostri corporis constituta, quae spiritus, carnisque examine, nec a dextra mentem spiritus ardore succensam, nec a laeva carnem vitiorum aculeis praeponderare permittens, tepidum illum animalis voluntatis statum excludit, et ad illud quartum quod volumus salubriter venire compellit, ut virtutes non otio et securitate, sed jugi sudore et contritione spiritus acquiramus, ne in illo perniciosissimo tepore permanentes, ab ore suo nos emovere incipiat Deus. Hanc vero luctam carnis et spiritus, et fructus ejus Apostolus manifestat ubi dicit: Dico autem spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec autem sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Gal. V). Moraliter autem. Quisque se ab hujus mundi delectatione separare, et virtutibus operam dare contendit, cooperante Dei gratia, aedificare debet intus aedificium virtutum, cujus longitudo in fide Trinitatis trecentos cubitos habeat, in latitudine charitatis quinquaginta, in altitudine spei quae in Christo est triginta, ut sit in bona operatione longus, in dilectione amplus, in desiderio altus, ut cor suum habeat ubi Christus est in dextera Dei sedens. Unde et ipsius crucifixi caput in altitudine crucis positum est, manus autem in latitudine expansae sunt, ut affectus cordis nostri usque ad inimicos diligendos extendatur. In longitudine crucis corpus crucifixi positum est, ut non sit remissa operatio nostra, sed extensa, ut perseveret usque in finem.