LIBER SECUNDUS.


CAP. PRIMUM. De arca sapientiae.

Quod dicere volumus de arca sapientiae ita distinguendum est ab iis quae secundum allegoriam superius assignata sunt Ecclesiae, ut quod ibi demonstratum est in re, hoc hic quaeratur in cogitatione. Habent enim quoddam esse suum res in mente hominis, ubi illa etiam, quae in seipsis vel jam praeterierunt, vel adhuc futura sunt, simul subsistere possunt. Et in hoc quodammodo rationalis anima similitudinem sui Creatoris habet, quia sicut in mente divina omnium rerum causae aeternaliter sine mutabilitate, et distinctione temporali substiterunt, ita etiam in mente nostra praeterita, praesentia, et futura per cogitationem simul subsistunt. Si ergo per studium meditationis assidue cor nostrum inhabitare coeperimus, jam quodammodo temporales esse desistimus, et quasi mortui mundo facti intus cum Deo vivimus. Tunc quidquid fortuna extra molitur facile contemnimus, si ibi fixum est desiderium nostrum, ubi mutabilitati non subjacemus. Ubi nec praeterita relinquamus, nec exspectemus futura, ubi nec cupiamus hujus vitae prospera, nec timeamus adversa. Habeamus ergo rectas, habeamus utiles et castas cogitationes, quia de tali materia fabricabimus arcam nostram. Ista sunt ligna, quae in aquam missa natant, in igne posita ardent, quia tales cogitationes fluxus carnalium delectationum deorsum non premit. sed flamma charitatis incendit. Nec timeas hunc ignem in tectis tuis. Vae tibi si non arserit ex eo tabernaculum tuum. Postea bituminabis arcam tuam intus et extra. Extra ut mansuetudinem exhibeas, intus ut charitatem non amittas. Nullatenus enim in secreto conscientiae tuae suaviter pausare poteris, nisi prius malos, et extra per mansuetudinem tolerare, et intus didiceris per charitatem non odisse. Bitumen calidae naturae est, et nascitur de terra fulminata, et charitas procreatur in anima timore divini judicii percussa. Deinceps videamus de mensura arcae, qualiter fieri possit in nobis diximus supra trecentos cabitos praesens saeculum designare. Si ergo tu cogitationem tuam duxeris ab exordio mundi usque ad finem, et pertransiens consideraveris quae, et quanta Deus mirabilia propter electos suos operatus sit, vel adhuc operaturus, trecentorum cubitorum longitudinem in corde tuo metieris. Si cogitatione percurris Ecclesiam, et vitam fidelium contemplatus eam tibi ad exemplum proponis, et in latitudinem quinquaginta cubitorum cor extendis. Si vero divinae paginae, quae triginta libris continetur, scientiam adeptus fueris, in altitudinem triginta cubitorum cor tuum erigis. Haec est arca, quam aedificare debes. Isti sunt termini patrum tuorum, quos tibi transgredi non licet, quos Altissimus constituit juxta numerum filiorum Israel, quando separabat filios Adam, et gentes dividebat. Haec est terra, quam inhabitare debes, et pasci in divitiis ejus. Requiesce ergo intra hos parietes, sub hoc tecto mane, habita in domo hac, procella et tempestas foris saevit, quacunque prodieris naufragium patieris. Si superbe per sapientiam tuam divina secreta rimari conaris, quae nobis Deus per scripturam suam aperire noluit, altitudinem triginta cubitorum transcendis. Si usque in finem saeculi non credis Ecclesiam duraturam, sed aliquando Dei destituendam auxilio, tunc centum cubitorum longitudinem transis. Si frequenter de amatoribus hujus mundi, et de vana conversatione illorum cogitare delectaris quinquaginta cubitorum mensuram transgrederis.