CAP. X. De duobus, quae sunt in ligno, et de libro, et ligno vitae.

Lignum in se duo habet, fructum et folia, fructu pascit et foliis obumbrat. Sic virtus divinitatis illuminatarum mentium refectio est, et infirmantium obumbratio. Liber vitae ad aquilonem respicit, quia per humanitatem Salvatoris exortum est lumen habitantibus in regione umbrae mortis. Et lignum vitae ad austrum vertitur, ut robustos gustu suae dulcedinis pascat et provehat, et infirmos adhuc, ne deficiant in aestu tentationum, sub alis protectionis suae quasi in umbraculo meridiano abscondat. Haec ipsa si paululum prosequamur non sit onerosum. Volumus enim nunc more exponentis planis, et paucis verbis sensum aperire, nunc meditantis, nunc quasi dubitationes, nunc quasi invenientes huc illucque acie mentis discurrere.