CAP. XI. De diversis libris, et quis liber vitae dicatur.

Sunt autem diversi libri. Alii enim sunt libri scripti a Deo, alii scripti ab hominibus. Libri, quos scribunt homines, ex pellibus mortuorum animalium, sive ex alia qualicunque corruptibili materia fiunt, et cum pusillum duraverint, ipsi quoque veterascunt, et quadam sua more resolvuntur in nihilum, nullum de se deinceps relinquentes vestigium. Et istos libros omnes qui legunt, moriuntur aliquando, et nemo semper vivens invenitur. Ii ergo, quia ex mortuis a mortalibus morituti fiunt, et suis lectoribus, suis amatoribus vitam semper permanentem dare non possunt, nequaquam libri vitae, sed mortis potius, vel mortuorum, vel morientium appellari digni sunt. Quod si ego talem librum invenire possim, cujus origo aeterna, cujus incorruptibilis essentia, cujus cognitio sit vita, cujus scriptura indelebilis, cujus inspectus desiderabilis, cujus doctrina facilis, cujus scientia dulcis, cujus profunditas imperscrutabilis, cujus verba innumerabilia, et unum tamen verbum omnia, hic sit liber vitae. Hos sic distinguentes altius videbimus.