CAP. XII. De tribus libris.

Tres sunt libri. Primus est quem facit homo de aliquo; secundus, quem creavit Deus de nihilo; tertius quem Deus genuit Deum de se Deo. Primus est opus hominis corruptibile; secundus est opus Dei, quod nunquam desinit esse, in quo opere visibili invisibilis sapientia Creatoris visibiliter scripta est; tertius est non opus Dei, sed sapientia, per quam fecit omnia opera sua Deus, quam genuit non fecit, in qua ab aeterno cuncta, quae facturus erat secundum sententiam providentiae et praedestinationis praescripta habuit. Et hic est liber vitae, in quo quidquid semel scriptum fuerit, nunquam abolebitur, et omnes, qui meruerint pervenire usque ad ejus inspectionem, vivent in aeternum.