CAP. XIII. De tribus verbis.

Item tria sunt verba. Primum est verbum hominis, quod prolatum desinit; secundum est verbum Dei, id est opus Dei, quod creatum non invariabiliter subsistit, nec tamen aliquando desinit; tertium est verbum Dei, quod genitum non creatum, finem et principium nescit, neque ullam mutabilitatem recipit, et hoc est, verbum vitae.