CAP. XIV. De tribus lignis vitae.

Item sunt tria ligna vitae. Primum est arbor illa materialis, quam produxit Dominus Deus de humo in principio, cum plantaret paradisum in medio ejus. Cujus fructum ne post peccatum tangeret homo, ejectus est a paradiso. Secundum est Dominus Jesus Christus, qui secundum formam assumptae humanitatis in medio Ecclesiae suae, quasi lignum vitae in medio paradisi (Gen. II) plantatus est, de cujus fructu quisquis digne manducare meruerit, vivet in aeternum. Tertium est lignum vitae, quod plantatum est in illo invisibili paradiso, id est sapientia Dei, cujus fructus cibus est beatorum angelorum. Secundum et tertium unum est lignum vitae. Sed ad tertium creatus fuit homo, a primo ejectus est homo, per secundum revocatur homo. Igitur lignum vitae non est nisi in paradiso, extra inveniri non potest, ibi est locus ejus, ibi figit radices, ibi ramos expandit, et profert fructum in tempore suo. Et credo, propter decursus aquarum viventium, quia plantatum est propter fontem, qui oritur in medio paradisi, et irrigat universum paradisum, et ideo nec siccari radix ejus, nec rami arescere, nec folia defluere possunt, sed permanet virens in perpetuum. Habes igitur tres libros, tria verba, et tria ligna, quae si in singulis sibi invicem comparare volueris, videbis quam sit nihil imum comparatum cum medio, nec tamen id esse potest medium comparatum, cum summo, quod imum est comparatum cum medio.