|
Verbi gratia, tres tibi libros praescripsimus; primum qui est opus
hominis; secundum qui est opus Dei, tertium qui est non opus Dei, sed
sapientia Dei; per quam facit omnia opera sua Deus. Dic ergo opus
hominis, opus Dei, et sapientia Dei. Inter haec qualis sit comparatio
videamus. Certe Salomon cum respexisset ad opera hominum et
considerasset ea, ait sic: Vanitas vanitatum, vanitas vanitatum, et
omnia vanitas. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo
laborat sub sole? (Eccle. I.) Non ergo satis fuit ei solum modo dixisse
vanitas, nisi congeminans repotisset: Vanitas vanitatum, vanitas
vanitatum, et omnia vanitas. Et bene. Si enim testante Psalmista:
Vanitas est omnis homo vivens (Psal. XXXVIII); merito opus hominis non
solum vanitas dicitur, sed vanitas vanitatum. De operibus autem Dei quid
sentiat paulo post manifestat, dicens: Didici quod omnia opera, quae
fecit Deus perseverent in aeternum. Non possumus eis quidquam addere,
nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. Quod factum est, ipsum
permanet (Eccle. III). Quid igitur dicam? Si opera hominum cum operibus
Dei comparare voluero, dicam aliquid opus hominis esse, an non? Quando
consideratur aliquid in se esse videtur, quando comparatur nihil esse
videtur, quia inaestimabile est, quantum in comparatione superetur. Si
tamen altius ascendens opus factori suo comparaveris, minus adhuc
invenis esse omne spatium temporis comparatum aeternitati deitatis. Sic
etiam est de verbo.
|
|