|
Aliud est verbum hominis, aliud est verbum Dei, opus Dei non Deus, atque
aliud verbum Dei Deus. Sed opus Dei, quia visibile est, extrinsecum
verbum dicitur, quasi oris prolatio. Sapientia vero Dei, quia
invisibilis est, intrinsecum verbum appellatur, quasi mentis conceptio.
Et sicut vox prolata statim perit, intellectus autem permanet, sic quod
Deus fecit variatur, quod est Deus non mutatur. Et sicut per prolationem
vocis cognoscitur cogitatio cordis, sic in opere suo manifestatur
sapientia Creatoris. Opus enim hoc, opus pulchrum. Opus Deo opifice
dignum, opus quod sapientem deceat, opus quod nemo nisi omnipotens,
facere queat, et ideo specie sua tanquam voce quadam virtutem sui
conditoris protestatur, et sapientiam loquitur. Quae sapientia sic
fecundavit universa, ut habitet in eis quae fecit, in singulis tota, et
in toto tota, nec minor in toto, nec minor in singulis, et ideo non
totum majus, non singula minus, quia totum totam, et singula totam
loquuntur sapientiam. Verbum igitur loquitur verbum, sed verbum quod
factum est verbum quod fecit, verbum quod transit, verbum quod
mutabilitatem non recipit; verbum quod sensu percipitur, verbum quod
mundo corde videtur; verbum pulchrum, verbum pulcherrimum; verbum quod
oculos corporis delectat, verbum quod oculos cordis illuminat, verbum
creatum, verbum non creatum, sed natum, non ore prolatum, sed de corde
eructatum, non quod desinit emissum, sed quod permanet genitum.
Propterea si sapientiae opus suum comparas, minus est omne quod transit
ad id quod mutabilitatem nescit, quam vel unius momenti instans tempori
quamtumvis diuturno comparatum, quod temporis angustias non excedit. Sic
est de ligno.
|
|