CAP. XVII. De trivus paradisis, et comparatione trium lignorum quae sunt in eis.

Tres sunt paradisi. Unus terrestris, cujus incola fuit primus Adam terrenus. Secundus fidelis, quod est Ecclesia sanctorum, quam fundavit et inhabitat secundus Adam coelestis, id est Christus. Tertius coelestis, qui est regnum Dei, et vita aeterna, et terra viventium, vel potius terra vivens, in qua habitat Deus. In primo paradiso lignum vitae est arbor materialis. In secundum lignum vitae est humanitas Salvatoris. In tertio lignum vitae est sapientia Dei, verbum Patris, fons vitae, et origo boni, et haec est vere vita aeterna. Nunc veniamus ad comparationem. Certe lignum vitae, quod erat in paradiso terrestri, corporalem solummodo vitam sine defectu vegetare potuit. Lignum autem vitae fidelis paradisi, id est Jesus Christus manducantibus carnem suam, et bibentibus sanguinem suum vitam aeternam repromittit, et tamen idem ipse exprimere volens quantum distaret sacramentum a virtute, ait: Corpus nihil prodest, spiritus est qui vivificat (Joan. VI). Quasi diceretur: Si me corporaliter in sacramento sumitis, non hoc vobis sufficere credatis, nisi etiam me quemadmodum verbum vitae sum illuminans animas, justificans peccatores, et mortuos vivificans, spiritualiter edere dediceretis.