|
Hoc est igitur vere lignum vitae verbum Patris, in excelsis sapientia
Dei, quae in cordibus sanctorum tanquam in paradiso invisibili per
timorem seminatur, per gratiam rigatur, per dolorem moritur, per fidem
radicatur, per devotionem germinat, per compunctionem oritur, per
desiderium crescit, per charitatem roboratur, per spem viret; per
circumspectionem frondet, et expandit ramos, per disciplinam floret, per
virtutem fructificat, per patientiam maturescit, per mortem carpitur,
per contemplationem cibat. Sed quia longius sermo processit paululum
respiremus, simul orantes ipsam Dei sapientiam, ut nos gustu dulcedinis
suae dignetur satiare, quae nos per gustum amarae mortis non dedignata
est redimere. Cui honor, et imperium in aeterna saecula saeculorum.
Amen.
|
|