CAP. II. De ostio, et fenestra hujus arcae.

Arca diluvii, sicut jam dictum est, cordis nostri secretum est, in quo latere debemus a strepitu hujus mundi. Sed quia ipsa nostrae conditionis infirmitas diu nos in silentio intimae contemplationis pausare non patitur, exitum habemus per ostium et fenestram. Ostium significat exitum per operationem, fenestra exitum qui fit per cogitationem. Ostium deorsum est, fenestra sursum, quia actiones ad corpus pertinent, cogitationes ad animam. Hinc est quod per fenestram aves exierunt, per ostium bestiae et homines. Quod autem per avem anima significetur, et per hominem corpus, habemus ex libro Job ubi dicitur: Homo ad laborem nascitur, avis ad volatum (Job V). Quoniam sic nati in hac vita sumus, ut si volumus animam per contemplationem sublevare, necesse sit corpus per exercitia laboris atterere. Quod vero ostium in latere positum dicitur, hoc significat quod nunquam a secreto cordis nostri per operationem exire debemus ex proposito intentionis, sed ex accidenti occasione necessitatis. Et fortassis non sine causa hoc de fenestra tacuit Scriptura; quia, etsi per cogitationem aliquando voluntate exire liceat, nunquam tamen per operationem foras prodire debemus, nisi ex necessitate. Quod etiam per hoc convenienter innuitur, quod homo ipse quando voluit fenestram aperuit, ut aves emitteret. Ostium vero foris a Deo et clausum, et rursum apertum ab eo esse legitur, ut homo exiret.